¶ SED dubiũ est, quandò fuit facta sufficiens promulgatio euangelij? Respond. ꝙ non est certũ . Non enim potest dici quòd facta fuit in Penthecoste, quia posteà Paulus circuncidit Timotheũ , & Petrus seruabat legalia, vt patet actuũ . 10. Absit à me dñe , cōmune & immũdũ nō introiuit in os meũ Nec potest dici quòd in. 3. conci. celebrato, actu. 15. quia posteà purificatio Pauli facta est, actu. 21. & in illo concilio continentur aliqua legalia, scilicet vt abstineant à suffocato & sanguine. Dicunt aliqui quòd tunc facta est sufficiens promulgatio, quādò Titus & Vespasianus destruxernnt Hierusalẽ Permisio enim legalium post passionẽ , erat propter Iudæos. Cũ igitur illi tunc sint penè extincti, sine lege, sine rege, sine Deo, vt dicit Lactant. videtur quòd ex tunc oĩa legalia sint mortifera, & licet hoc non sit certũ , nō est tamen aliquo pacto dubitādum , quin nunc & per multas annorũ centurias anteà fuerint legalia mortifera. Circuncisio enim fuit instituta ad significandum aliquid futurum in Christo, & sic modo esset mendacium perniciosũ . De baptismo igitur, & de omnibus sacramentis nouę legis, ait sāct . Tho. quòd post passionẽ domini coeperunt habere vim obligatoriā , quia tunc cessauerunt legalia: vt aperte dicit prophetia Daniel. 9. Et in dimidia hebdomada occîdetur Christꝰ , & cessabit hostia & sacrificium. Probatur autem hoc, quia Marci vlti. Christus dixit. Ite docete omnes gẽtes baptizā tes eos, &c. qui non crediderit, condẽ nabitur . Hoc autem dictum fuit ante Pẽthecoste & apostoli prędicabāt eo modo quo Christus pręceperat scilicet, nisi baptizemini & credideritis condemnabimini, ergo tunc tenebantur ad baptismum, & per consequens ad alia præcepta nouæ legis.