# 8 Promulgatio evangelii quando fuit facta sufficienter. ΒΆ SED dubium est, quando fuit facta sufficiens promulgatio euangelij? Respondeo quod non est certum . Non enim potest dici quod facta fuit in Penthecoste, quia postea Paulus circuncidit Timotheum , & Petrus seruabat legalia, vt patet actuum . 10. Absit a me domine , commune & immundum non introiuit in os meum Nec potest dici quod in. 3. conci. celebrato, actu. 15. quia postea purificatio Pauli facta est, actu. 21. & in illo concilio continentur aliqua legalia, scilicet vt abstineant a suffocato & sanguine. Dicunt aliqui quod tunc facta est sufficiens promulgatio, quando Titus & Vespasianus destruxerunt Hierusalem Permissio enim legalium post passionem , erat propter Iudaeos. Cum igitur illi tunc sint pene extincti, sine lege, sine rege, sine Deo, vt dicit Lactant. videtur quod ex tunc omnia legalia sint mortifera, & licet hoc non sit certum , non est tamen aliquo pacto dubitandum , quin nunc & per multas annorum centurias antea fuerint legalia mortifera. Circuncisio enim fuit instituta ad significandum aliquid futurum in Christo, & sic modo esset mendacium perniciosum . De baptismo igitur, & de omnibus sacramentis novae legis, ait sanct . Tho. quod post passionem domini coeperunt habere vim obligatoriam , quia tunc cessauerunt legalia: vt aperte dicit propheta Daniel. 9. Et in dimidia hebdomada occidetur Christus , & cessabit hostia & sacrificium. Probatur autem hoc, quia Marci vlti. Christus dixit. Ite docete omnes gentes baptizantes eos, &c. qui non crediderit, condemnabitur . Hoc autem dictum fuit ante Penthecoste & apostoli praedicabant eo modo quo Christus praeceperat scilicet, nisi baptizemini & credideritis condemnabimini, ergo tunc tenebantur ad baptismum, & per consequens ad alia praecepta nouae legis.