¶ QVÆritur. Quae sit materia sacramenti baptismi? Respondeo quod aqua simplex, quia habet proportionem ad effectum spiritualem , quoniam mundat, & est communior materia quam omnes facile possunt habere. Patet hoc Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest. &c. Cum niue autem & cum glacie, non posset quis baptizari, quia est alterius speciei quam aqua. Posset tamen baptizari aqua resoluta ex niue, aut glacie, seu gelu, quia iam est vera & simplex aqua: quamuis de hoc Marsilius dubitet, et quidam alij. In aqua vero rosacea & alijs artificialibus aquis, non potest quispiam baptizari, quia non sunt aquae verae,