¶ QVÆritur. Quæ sit materia sacramenti baptismi? Respond. quòd aqua simplex, quia habet proportionẽ ad effectũ spũalẽ , qm̃ mundat, & est cōmunior materia quā omnes facilè possũt habere. Patet hoc Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest. &c. Cum niue autẽ & cũ glacie, non posset quis baptizari, quia est alterius speciei quā aqua. Posset tñ baptizari aqua resoluta ex niue, aut glacie, seu gelu, quia iam est vera & simplex aqua: quāuis de hoc Marsilius dubitet, et quidam alij. In aqua vero rosacea & alijs artificialibus aquis, non potest quispiam baptizari, quia non sunt aquæ veræ,