¶ QVÆRITVR, an si diceret, ego te baptizo in nomine genitoris, et geniti, et procedentis , vere baptizaret? Respondeo quod S. Tho. hic, et. 3. p. q. 66. ar. 5. et. 6. dicit quod non . Idem tenent , Scot. Bonavent . Ricar. Tho. de Argentina , Gabri. Aliaco, et Marsi. Palu. tamen dubitat. Caieta. autem tenet omnino contrarium , asserens quod ibi esset verum sacra mentum , quod probat multis argumentis . Nam de conse. d. 4. c. á quodam Iudaeo habet quod cum quidam Iudaeus baptizaret, determinauit Papa, quod si baptizabat in nomine Trinitatis vel Christi, vel patris, & filij, & spiritus sancti (vnum quippe & idem est) non debebat iterum baptizari. Plus autem differt nomen Christi, a nomine patris, & filij, & spiritus sancti, quam nomen genitoris, geniti, & procedentis, ergo. Hanc opinionem Ca ieta. reputat certam magister Victoria. Fatetur tamen quod taliter mutare formam esset contra praeceptum , ac proinde peccatum: baptismus tamen esset validus,