¶ QVÆRITVR, an si diceret, ego te baptizo in nomine genitoris, et geniti, et procedẽtis , verè baptizaret? Resp. quòd S. Tho. hic, et. 3. p. q. 66. ar. 5. et. 6. dicit ꝙ nō . Idẽ tenẽt , Scot. Bonauẽt . Ricar. Tho. de Argẽtina , Gabri. Aliaco, et Marsi. Palu. tamẽ dubitat. Caieta. autẽ tenet omninò cōtrarium , asserens quòd ibi esset verum sacra mẽtũ , quod probat multis argumẽtis . Nā de conse. d. 4. c. á quodā Iudæo habet ꝙ cũ ꝗdā Iudęus baptizaret, determinauit Papa, ꝙ si baptizabat in noĩe Trinitatis vel Christi, vel patris, & filij, & spiritus sancti (vnum quippe & idem est) non debebat iterum baptizari. Plus autem differt nomen Christi, à nomine patris, & filij, & spiritus sancti, quàm nomen genitoris, geniti, & procedentis, ergo. Hanc opinionẽ Ca ieta. reputat certā magister Victoria. Fatetur tñ ꝙ talitèr mutare formā esset contra præceptũ , ac proinde peccatum: baptismus tamen esset validus,