# 12 Baptismus in nomine Chriisti an sit validus ¶ QVÆRITVR, an dicere ego te baptizo in nomine IESV Christi, sufficeret ad baptismum? Respondeo quod hoc aliquando fuit licitum & sufficiens . Patet quia vt dicitur act. 2. &. 8. apostoli baptizabant sub illa forma, quod factum est ex extinctu spiritus sancti propter odium quod habebant Iudaei ad nomen Christiani , vt incitarentur ad amorem eius. Vel forsam, quia apostoli non audebant in principio praedicationis suae aperte nominare Trinitatem populo infirmo. Sed vtrum sufficeret nunc praedicta forma? Respondet sanct . Tho. 3. p. q. 66. ar. 6. dicit quod non, & ita te nent communiter docto. Quia dicitur Mat. vlti. Baptizantes eos in nomine patris & filij & spiritus sancti. Et ca. in synodo de conse. d. 4. Euge. expresse determinat, quod si quis in forma batismi vnam personam non nominaret, non baptizaret. & ibidem ca. si re vera, dicitur quod si quis baptizaret in nomine domini , non esset baptismus. Et Didimus in li. spiritus sancti dicit, quod qui in forma baptismi nominaret vnam personam Trinitatis, sine alijs, non baptizaret. Cum apostolis autem dispensauit spiritus sanctus propter rationes iam dictas. Caieta. vero oppositum tenet, 3. p. q. 66. ar. 6. & magist. sententi . hic in litera, & Hugo de S. Victore, li. 2. de sacramen. par. 6. c. 2. & Adria. in. 4. q. 2. Quia in capit. a quodam Iudaeo, dicitur, quod qui baptizatus est in nomine Christi, non est rebatipzandus . Sed forte praedictum caput noluit hoc determinare tanquam de fide. Res mihi dubia est, & ambigua, & ideo nihil volo determinare, utraque opinio est probabilis, & periculosum est, hic tenere in tanta materia, quod certum non est.