Baptismus in nomine Chriisti an sit validus ¶ QVÆRITVR, an dicere ego te baptizo in nomine IESV Christi, sufficeret ad baptismum? Resp. quòd hoc aliquandò fuit licitum & sufficiẽs Patet quia vt dicitur act. 2. &. 8. apostoli baptizabant sub illa forma, quod factum est ex extinctu spiritus sancti ꝓ pter odium quod habebant Iudæi ad nomen Xp̃i , vt incitarentur ad amorem eius. Vel forsam, quia apostoli nō audebant in principio prędicationis suę apertè nominare Trinitatem populo infirmo. Sed vtrũ sufficeret nũc prędicta forma? Respōdet sāct . Tho. 3. p. q. 66. ar. 6. dicit quòd non, & ita te nent cōmunitèr docto. Quia dicitur Mat. vlti. Baptizantes eos in nomine patris & filij & spiritus sancti. Et ca. in synodo de conse. d. 4. Euge. expressè determinat, quòd si quis in forma batismi vnam personam nō nominaret, non baptizaret. & ibidem ca. si re vera, dicitur ꝙ si quis baptizaret in nomine dñi , nō esset baptismus. Et Didimus in li. spiritus sancti dicit, quòd qui in forma baptismi nominaret vnam personam Trinitatis, sine alijs, nō baptizaret. Cũ apostolis autem dispensauit spiritus sanctus propter rationes iā dictas. Caieta. verò oppositũ tenet, 3. p. q. 66. ar. 6. & magist. setẽti . hic in litera, & Hugo de S. Victore, li. 2. de sacramen. par. 6. c. 2. & Adria. in. 4. q. 2. Quia in capit. à quodam Iudæo, dicitur, quòd qui baptizatus est in nomine Christi, non est rebaptizādus . Sed fortè prædictum caput noluit hoc determinare tanquàm de fide. Res mihi dubia est, & ambigua, & ideo nihil volo determinare, vtra opinio est probabilis, & periculosum est, hic tenere in tanta materia, quod certũ non est.