¶ QVÆRITVR, an esset baptismus si quis diceret, ego te baptizo in nomine sanctissimae Trinitatis & indiuiduae vnitatis? Respondeo quod omnes dicunt quod non . Ita tenet sanct. Tho. Scot. Adrian. & caeteri . Caietanus tamen tenet quod est verus baptismus, propter illud capit. á quodam Iudaeo. Certe ego in hac re non credo Caie tano, sed dico quod non esset baptismus. Et idem dico de eo qui diceret, ego te baptizo in nominibus patris, et filij, & spiritus sancti: non est baptismus. Ita tenet Palu. 4. distinct. 3. quae stio. 1. articu. 3. & magister sententiarum , 4. distinct. 3. capit. 5.