DE SACRAMENTO BAptismi tractat Magister. 4. d. 3. & dicit quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma verborum per scripta, & determinate tractat de hoc sacramento, sanct. Thom. 3. part. q. 66. # 5 Baptismus quando institutus. DVBITATVR quando fuit institutus baptismus? vtrum ante Christi passionem , vel postea? Respondeo per duas propositiones. Prima certissimum est quod fuit institutus a Christo ante passionem . Patet hoc Ioann. 3. vbi expresse habetur quód Christus baptizabat. Et Ioan. 4. declaratur quomodo baptizabat, quanquam Christus non baptizaret, sed discipuli eius baptizabant de mandato ipsius, quia alias Christus non diceretur baptizare. Non est autem verisimile quod Christus baptizaret baptismo Ioannis , nec etiam apostoli Ioannis baptismo baptizabant, vt dicit Hierony. in epis. ad Seleutianum , & in sermone Epiphaniae. Alias inter discipulos Ioan. non fuisset inuidia, qui dolebant eo quod plus baptizaret Christus quam Ioannes, nam ille baptismus diceretur Ioannis non Christi . Item sacramenta sunt instrumenta nostrae redemptionis, cum ergo Christus perfecerit redemptionem in passione vel resurrectione, & baptismus sit potissima pars redemptionis, sequitur quod fuit institutus ante Christi passionem , scilicet Ioannis . 3. ibi. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ita tenent omnes doctores, quod fuit institutus ante passionem. # 9 Beda. ¶ SED quaeritur, quando? Quidam dicunt quod quando Christus baptizatus fuit in Iordane, tunc enim sanctificans aquas vim regeneratiuam illis contulit . Alij dicunt quod fuit institutus, quando Christus dixit discipulis suis. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos &c. Marc. vltim. Sed hoc refellitur, quia fuit institutus ante passionem praedicta autem verba dicta fuere post resurrectionem. sanct. Tho. & Nicol. de Lyra, tenent quod fuit institutus quando Christus fuit baptizatus in Iordane. Ioann. 1. & ita tenendum est, sine aliqua dubitatione. # 7 Baptismi obligatio quando incoepit ¶ QVÆRITVR, quando baptismus incoepit obligare, & consequenter alia sacramenta nouae legis, ac proinde quando cessauerunt legalia? Respondeo per propositiones. Prima propositio, ante passionem & mortem domini , circuncisio, & alia legalia fuerunt semper sub precepto. Probatur nam Christus non soluit veterem legem, antequám eam impleret, sed non fuit impleta usque ad passionem , cum dixit, consumatum est, Ioan. 19. ergo ante passionem legalia non cessauerunt, per passionem enim suam (vt ait Paulus) liberauit nos Christus a seruitute legis. Secunda pro positio, in passione domini omnia legalia fuerunt extincta quantum ad praeceptum, & quantum ad virtutem, volo dicere, quod post passionem domini non erat praeceptum de circuncisione, nec de aliquo alio in lege scripta, totaliter enim extincta erat quantum ad vim illam quam prius habebat & nullum omnino habebat effectum . Lex. enim illa fuit instituta ad significandum gratiam noui testamenti quae per IESVM facta est, ac pro inde mortuo Christo debuit cessare, sicut adueniente luce, cessat vmbra. Item legalia non conferebant gratiam perfectam , ergo adueniente quod perfectum est euacuatum est quod ex parte erat, Corinth. 13. Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem eius, & inutilitatem , nihil enim ad perfectum lex adduxit, introductio vero fit melioris spei. Tertia propositio, ante promulgationem sufficientem euangelij per aliquod tempus, legalia non erant mortifera, ad hunc sensum, quia licebat ob{ legalia quando cessauerint. } seruare ea, & non erat peccatum etiam scienti & non ignoranti legem Christi . Probatur , quia Paulus circuncidit Thimotheum . Act. 16. & purificauit se Act. 21. Hoc autem permissum fuit vt Augus. ait, vt Synagoga cum honore sepeliretur. Vt ostenderetur igitur quod fuerat bona & sancta, non est illi statim post passionem derogatum. De ista propositione fuit magna controuersia in ter Hieronymum , & Augusti. Hieron. enim videtur sentire, quod statim post passionem legalia fuerunt mortifera, & factum Pauli, & Petri excusat, quia fuerunt quaedam piae dispensationes & simulationes, vt vitaretur scandalum . Sed Augustinus oppositum omninó te net, & quidem disserte & eleganter disputat. Si enim iam essent mortifera propter nullum scandalum licuisset Paulo circuncidere Timotheum , nec simulare circuncisionem, etiam pro salute totius populi Iudaeorum, quia esset mendacium in facto. Petrus autem incaute se habuit in obseruatione legalium nimium condescendens Iudaeis illis, quidem legalia observanda esse dicebant , ita vt aliqui eius exemplo inducerentur ad eorum observantiam , quasi essent necessaria, & ideo Petrus aliquam leuem culpam incurrit, & erat reprehensibilis, vt ait Paulus. Quarta & vltima propositio, post sufficientem promulgationem euangelij omnia legalia fuerunt & sunt mortifera. Hoc determinatum est extra de baptismo & eius effectu. cap. maio. & in concil . Florent . damnati sunt Cherinthus & Ebion , contrarium tenentes . Et ad Galat. 5. si circuncidamini Christus vobis nihil proderit . # 8 Promulgatio evangelii quando fuit facta sufficienter. ¶ SED dubium est, quando fuit facta sufficiens promulgatio euangelij? Respondeo quod non est certum . Non enim potest dici quod facta fuit in Penthecoste, quia postea Paulus circuncidit Timotheum , & Petrus seruabat legalia, vt patet actuum . 10. Absit a me domine , commune & immundum non introiuit in os meum Nec potest dici quod in. 3. conci. celebrato, actu. 15. quia postea purificatio Pauli facta est, actu. 21. & in illo concilio continentur aliqua legalia, scilicet vt abstineant a suffocato & sanguine. Dicunt aliqui quod tunc facta est sufficiens promulgatio, quando Titus & Vespasianus destruxerunt Hierusalem Permissio enim legalium post passionem , erat propter Iudaeos. Cum igitur illi tunc sint pene extincti, sine lege, sine rege, sine Deo, vt dicit Lactant. videtur quod ex tunc omnia legalia sint mortifera, & licet hoc non sit certum , non est tamen aliquo pacto dubitandum , quin nunc & per multas annorum centurias antea fuerint legalia mortifera. Circuncisio enim fuit instituta ad significandum aliquid futurum in Christo, & sic modo esset mendacium perniciosum . De baptismo igitur, & de omnibus sacramentis novae legis, ait sanct . Tho. quod post passionem domini coeperunt habere vim obligatoriam , quia tunc cessauerunt legalia: vt aperte dicit propheta Daniel. 9. Et in dimidia hebdomada occidetur Christus , & cessabit hostia & sacrificium. Probatur autem hoc, quia Marci vlti. Christus dixit. Ite docete omnes gentes baptizantes eos, &c. qui non crediderit, condemnabitur . Hoc autem dictum fuit ante Penthecoste & apostoli praedicabant eo modo quo Christus praeceperat scilicet, nisi baptizemini & credideritis condemnabimini, ergo tunc tenebantur ad baptismum, & per consequens ad alia praecepta nouae legis. # 9 Baptismi materia quae sit. ¶ QVÆritur. Quae sit materia sacramenti baptismi? Respondeo quod aqua simplex, quia habet proportionem ad effectum spiritualem , quoniam mundat, & est communior materia quam omnes facile possunt habere. Patet hoc Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest. &c. Cum niue autem & cum glacie, non posset quis baptizari, quia est alterius speciei quam aqua. Posset tamen baptizari aqua resoluta ex niue, aut glacie, seu gelu, quia iam est vera & simplex aqua: quamuis de hoc Marsilius dubitet, et quidam alij. In aqua vero rosacea & alijs artificialibus aquis, non potest quispiam baptizari, quia non sunt aquae verae, # 10 Baptismi forma quae sit. ¶ QVÆRITVR, quae sit forma huius sacramenti? Respondeo quód haec ego te baptizo, in nomine patris, & filij, & spiritus sancti. Patet hoc Matth. vlt. & in conci . Floren . Quaeritur, vtrum mutatio huius formae vitiet sacramentum? Respondeo quod duplex est variatio, quaedam quae mutat sententiam, & sensum formae, et talis euacuat sacramentum. Altera quae non mutat sensum, & sententiam formae, et talis non tollit sacramentum . Vnde in ca. retulerunt de conse. d. 4. Zacharias papa determinauit, quod ille qui dicit, ego te baptizo in nomine patrias, et filias, et spirituas sanctas , vere baptizauit # 11 Error in forma an vitiet sacramentum. ¶ QVÆRITVR, an si diceret, ego te baptizo in nomine genitoris, et geniti, et procedentis , vere baptizaret? Respondeo quod S. Tho. hic, et. 3. p. q. 66. ar. 5. et. 6. dicit quod non . Idem tenent , Scot. Bonavent . Ricar. Tho. de Argentina , Gabri. Aliaco, et Marsi. Palu. tamen dubitat. Caieta. autem tenet omnino contrarium , asserens quod ibi esset verum sacra mentum , quod probat multis argumentis . Nam de conse. d. 4. c. á quodam Iudaeo habet quod cum quidam Iudaeus baptizaret, determinauit Papa, quod si baptizabat in nomine Trinitatis vel Christi, vel patris, & filij, & spiritus sancti (vnum quippe & idem est) non debebat iterum baptizari. Plus autem differt nomen Christi, a nomine patris, & filij, & spiritus sancti, quam nomen genitoris, geniti, & procedentis, ergo. Hanc opinionem Ca ieta. reputat certam magister Victoria. Fatetur tamen quod taliter mutare formam esset contra praeceptum , ac proinde peccatum: baptismus tamen esset validus, # 12 Baptismus in nomine Chriisti an sit validus ¶ QVÆRITVR, an dicere ego te baptizo in nomine IESV Christi, sufficeret ad baptismum? Respondeo quod hoc aliquando fuit licitum & sufficiens . Patet quia vt dicitur act. 2. &. 8. apostoli baptizabant sub illa forma, quod factum est ex extinctu spiritus sancti propter odium quod habebant Iudaei ad nomen Christiani , vt incitarentur ad amorem eius. Vel forsam, quia apostoli non audebant in principio praedicationis suae aperte nominare Trinitatem populo infirmo. Sed vtrum sufficeret nunc praedicta forma? Respondet sanct . Tho. 3. p. q. 66. ar. 6. dicit quod non, & ita te nent communiter docto. Quia dicitur Mat. vlti. Baptizantes eos in nomine patris & filij & spiritus sancti. Et ca. in synodo de conse. d. 4. Euge. expresse determinat, quod si quis in forma batismi vnam personam non nominaret, non baptizaret. & ibidem ca. si re vera, dicitur quod si quis baptizaret in nomine domini , non esset baptismus. Et Didimus in li. spiritus sancti dicit, quod qui in forma baptismi nominaret vnam personam Trinitatis, sine alijs, non baptizaret. Cum apostolis autem dispensauit spiritus sanctus propter rationes iam dictas. Caieta. vero oppositum tenet, 3. p. q. 66. ar. 6. & magist. sententi . hic in litera, & Hugo de S. Victore, li. 2. de sacramen. par. 6. c. 2. & Adria. in. 4. q. 2. Quia in capit. a quodam Iudaeo, dicitur, quod qui baptizatus est in nomine Christi, non est rebatipzandus . Sed forte praedictum caput noluit hoc determinare tanquam de fide. Res mihi dubia est, & ambigua, & ideo nihil volo determinare, utraque opinio est probabilis, & periculosum est, hic tenere in tanta materia, quod certum non est. Baptismus in nomine Trinitatis. ¶ QVÆRITVR, an esset baptismus si quis diceret, ego te baptizo in nomine sanctissimae Trinitatis & indiuiduae vnitatis? Respondeo quod omnes dicunt quod non . Ita tenet sanct. Tho. Scot. Adrian. & caeteri . Caietanus tamen tenet quod est verus baptismus, propter illud capit. á quodam Iudaeo. Certe ego in hac re non credo Caie tano, sed dico quod non esset baptismus. Et idem dico de eo qui diceret, ego te baptizo in nominibus patris, et filij, & spiritus sancti: non est baptismus. Ita tenet Palu. 4. distinct. 3. quae stio. 1. articu. 3. & magister sententiarum , 4. distinct. 3. capit. 5. # 13 bapti cans, an debeat exprimere propriam personam ¶ QVÆRITVR, an requiratur quód minister seu baptizans exprimat propriam personam, dicens, ego? Respondeo quod sufficit dicere virtualiter, vt si dicat, baptizo te, &c. Sed vtrum sit necessarium quod exprimatur saltem virtualiter? Respondeo, quod non, & ita tenent omnes. Nam Graeci baptizant sub hac forma baptizetur seruus Christi, in nomine patris, &c. Et est verus baptismus, vt tenet. S. Tho. 3. p. q. 66. arti. 5. 1. &. 2. Et ita tenendum est sine dubio . Quamvis in. c. 1. si quis, de baptis. videatur dici contrarium , sed intelligitur de illis, qui tantummodo dicunt in nomine patris, & filij & spiritus sancti: non dicendo baptizo, vel baptizetur. Si quis autem diceret (causa grauitatis) nos te baptizamus in nomine &c. non esset baptismus, secundum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. 4. quia variatur sensus formae . Nos enim, significat ego & tu. Si autem episcopus, vel alia magnifica persona baptizet sub illa forma, est verus baptismus, quia iam ex circunstantijs & acommodatione patet tantundem signi{ Baptizare unum , an possint duo simul. } ficari, sicut ego te baptizo. Duo autem si sic baptizant, & vnus aquam mittat alter vero dicat: ego te baptizo &c. nihil faciunt, quia est falsa forma illius qui dicit ego te baptizo. Sivero simul & semel ambo baptizant (quia contendunt de praebenda ) ita quod quilibet totum faciat, est verus baptismus, nec de hoc dubito, nisi quilibet dicat, nos te baptizamus. Tunc enim secundum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. &. q. 67. art. 7. non est baptifmus, quod ego reputo securius, licet oppositum dicat Caieta. 3. par. q. 67. arti. 7. & Palu. 4. dist. 3. q. 2. & Durand. 4. di. 3. q. 3. # 14 Baptizata persona an debeat explicari ¶ SED vtrum requiratur quod nominetur persona baptizata scilicet te: Respondeo quod Scot. 4. di. 3. q. 2. art. 3. & Gabriel. 4. d. 3. q. vnica, dicunt quod sic, & ita tenendum est, nam requiritur quod verba baptizantis applicentur alicui. Sed vtrum quis posset se ipsum baptizare? Respondeo quod non , vt patet, c. debitum , de baptismo, vbi hoc determinatur. Sed vtrum esset baptismus si quis diceret, ego te abluo, vel mergo. Respondeo quod sic, quia verba sunt synonyma: quicquid dicat Glosa in capi. multi sunt. Et foeminae sermone hispano baptizantes, melius faciunt quam illae quae baptizant sermone latino, quia sciunt melius pronunciare verba hispana quam latina. # 15 Mersio baptizati , an requirantur . ¶ DVBITATVR, an requiratur mersio baptizati in aqua, vel an sufficiat tingere ipsum? Respondeo, quod fuit antiqua consuetudo vt mergeretur, iam vero non oportet, sed quilibet seruet morem suae dioecesis . Vnde in Germania ponitur duntaxat gutula aquae, &c. In locis autem vbi consuetum est ter megere puerum, si ante secundam vel tertiam mersionem, dicta forma baptismi, puer moriatur, vere baptizatus est, vt dicit Caieta. licet Palude oppositum teneat. Si autem timeatur mors pueri si mergeretur, non debet mergi, sed sufficit eum aqua aspergere, quicquid dicat Palu. 4. d. 6. q. 1. ar. 3. nam contra eum tenent omnes doctores. Si vero quis diceret, ego te baptizo in nomine patris. &c. et mitteret puerum in flumem, vtrum esset baptismus? Resp. PaIu. 4. di. 3. q. 1. & Scot. d. 5. q. 3. & Marsi. 4. q. 1. & com munis opinio dicit, quod non est baptizatus talis puer. Siluest. etiam tenet idem , & hoc intelligendum est etiam si ille qui sic mittit puerum intendat eum baptizare. Maio. autem in. 4. d. 4. q. 2 & Panor. c. non vt apponeres de baptismo, tenet quod esset vere baptizatus. Pro vtraque parte est apparentia. Ego mallem tenere quod esset baptizatus, nihil enim refert mittere eum in aquam , & mittere plurimam aquam super eum . # 16 baptismus, an remittat omnia peccata, etiam actualia. ¶ QVÆritur, vtrum baptismus remittat omnia peccata etiam actualia? Et videtur quod non quia institutus est contra originale. Respondeo ex sententia omnium doctorum, quod baptismus remittit omnia peccata etiam actualia. Patet Ezechielis. 36. Effundam super vos aquam mundam , & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et est determinatum ab ecclesia de consec . d. 4. c. paruulo, & c. regenerante , & sunt verba Augustini, & figuratum fuit Exodi 14. in Ægyptijs, de quibus dicitur, nec vnus quidem super fuit ex eis. Vbi dicit Glo. sic, peccata omnia in baptizato. Item originale non dimittitur sine gratia, sed gratia non patitur secum peccatum mortale, ergo omnia peccata mortalia remittunt in baptismo. Haec conclusio est de fide, & patet ex multis locis sacrae scripturae , & ex ca. maiores, de baptis. ac proinde non licet de{ Baptismus, an remittat totam poenam } ea dubitare. Sed an remittat tota poena debita peccatis? Respondetur ex sententia omnium doctorum quod sic. Augus. in Enchiri. c. 43. & habetur de conse. d. 4. cap. per baptismum ait. Per baptismum quicquid ab homine dictum, factum, aut cogitatum est, totum aboletur, & quasi factum non sit habetur. Et Ambros. qui allegatur a magistro senten. 4. d. 4. dicit, quod in baptismo non requiritur gemitus peccatorum , quia gra tis omnia condonantur, sed si non remitteretur tota poena, requireretur gemitus peccatorum, ergo. Item quia alias post baptismum imponeretur poenitentia sicut in confessione, sed non imponitur, ergo nullus relinquitur reatus poenae post baptismum. Item vt dicitur Roma. 6. In baptismo commorimur Christo. i. applicatur nobis eius passio plene, ergo totam emundat conscientiam . Et si aliqua ieiunia baptizantis ante baptismum imponebantur vel permittebantur, hoc erat propter reuerentiam baptismi, vel ad satisfaciendum pro peccatis, non autem ad tollendam poenam. Remittitur etiam ratione baptismi fomes et inclinatio ad peccandum: dicente Augustino de consecra. d. 4. non ex quo, quod non ex aequo infestatur a fomite baptizatus, sicut non baptizatus. Diminuitur autem non per substractionem , sed per additionem contrarij, scilicet gratiae & virtutis. # 17 Gratiam & virtutes dantur in baptismo. ¶ QVÆRItur, vtrum in baptismo detur gratia? Respon. quod de hoc non potest dubitari. Nam praeterquam quod in sacra scriptura habetur, est etiam determinatum in clementi. vni. de sum. Trini. & fide catho. & in capit. maiores de baptismo. Et etiam virgini Mariae contulit gratiam, contra quosdam errantes, & dicentes, ipsam vel non habuisse praeceptum baptismi, vel non recepisse in eo gratiam. Confert etiam virtutes infussas vt in praedictis cap. est ab ecclesia determinatum. # 18 Baptismi effectus, an sit aequalis in omnibus suscipientibus? ¶ QVÆritur, an baptismus omnibus conferat aequalem effectum? Respondetur duplicem esse baptismi effectum, unum ordinatum, qui est gratia & virtutes, & remissio peccatorum, atque poenarum. Alterum aliquo modo annexum, vt donum prophetiae, & gratiae gratis datae , & de hoc secundo effectu, manifestum est quod non semper omnibus confertur aequalis. De primo vero est inter theologos concertatio . Scotus enim & Gabrie. et Caieta. tenent quod licet ratione sacramenti detur de terminata gratia, tamen ratione deuotionis ministrorum (vel quia vnus est praedestinatus ad maiorem gratiam quam alius) est maior effectus baptismi in vno quam in alio. Sed ego non dubito quin hoc sit falsum, et contra sanctum Tho. Sed dico, quod semper ratione sacramenti datur aequalis gratia. Ita tenet Maio. 4. d. 4. q. 3. et hoc intellige de puero. Nam de adulto non negarem quin maiorem gratiam baptismi recipiat vnus quam alius, quia est maior dispositio in vno quam in alio. # 19 An sit baptizandus qui est in actuali voluntate peccandi. ¶ QVÆritur, vtrum qui est in actuali voluntate peccandi sit baptizandus? Respondent sanct. Thom. 3. par. quaestio. 68. articulo. 4. et articulo. 8. ad. 4. Et Scotus. 4. distin. 4. q. 5. Et Palu. 4. di. 4. q. 1. Et Durand. 4. d. 4. q. 2. quod talis non est baptizandus, & de hoc non est dubitandum. Et Augusti. & habetur de consecra. d. 4. ca. omnis qui ait. omnis qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium nisi poeniteat, non potest nouam vitam inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur , soli pueri immunes sunt. Item actu. 2. Agite poenitentiam & baptizetur vnusquisque vestrum. Poenitentia autem quae ante baptismum requiritur, debet esse contritio, sicut & in sacramento confessionis , nisi excusetur ignorantia , qua putat se sufficientem dolorem habere cum tamen non habeat, tunc enim sufficit attritio cum sacramento , sicut etiam de poenitentia. Et per omnia similis dolor requiritur ante baptismum, sicut ante poenitentiam: quia dolere de peccatis est de iure naturali, quod non impeditur a iure diuino. Baptismus autem in peccato mortali susceptus valere incipit fictione recedente , vt determinat Augustinus cap. tunc valere, de consecratione . d. 4. maxime si habuerit attritionem. Sed quaeritur, quare hoc sacramentum habeat istud privilegium , quod recedente fictione valeat, cúm eucharistia non habeat illud, imo nec poenitentia ? attritio enim post poenitentiam nihil valet, quanuis cum poenitentia valeat, & tamen attritio post baptismum, illius in quam peccati attritio de quo erat fictio, sufficit ad hoc vt baptismus conferat gratiam ex opere operato. Respondet sanctus Thomas. 4. distin. 4. quaestione. 3. ar. 2. quod ratio discriminis est, quia baptismus imprimit characterem , quia iam talis est vere baptizatus, & baptismus non potest iterari: & si sic non repara retur effectus eius esset in vacuum susceptus. Effectus autem aliorum sacramentorum iterabilium potest recuperari. # 20 Baptismus triplex. ¶ QVÆRITVR, an sint plura baptismata? Respondeo quod sic, nam triplex est baptismus, videlicet, flamminis , sanguinis, & aquae, vt notat Glo. super illud Hebraeo . 6. baptismata doctrinae. Et de baptismo flamminis fit mentio. 15 q. 1. ca. firmissime, & ibi Glo. & de consecra . d. 4. ca. necessarium, & ibi Glo. & Grego. Nazianzenus, lib. de seculis Epiphanis, & Bernardus epistol. 77. martyrium vocat baptismum. Et Casiodo. de Origine officiorum . ca. 24. ponit haec tria baptismata. Et Orige. 4. Leuiti. & Augusti. 13. de Ciuita. Dei. Baptismus autem flamminis vocatur poenitentia peccatorum , et quaecunque conuersio in Deum sufficiens ad infusionem gratiae , qui non vocatur sacramentum quia non confert gratiam ex opere opera to. Nec martyrium vocatur sacramentum , quia iam essent plura quam septem sacramenta novae legis. Nec sunt necessariae in martyrio, res, et verba, materia, et forma. Sacramenta autem omnia constant ex illis # 21 Pueri, an sint baptizandi . ¶ QVÆritur vtrum pueri sint baptizandi? & videtur quod non quia nemo debet baptizari nisi voluntarie, sed in pueris non est voluntarium, ergo. Respondeo nullo modo est dubitandum, quod pueri si non baptizantur damnantur: si autem baptizantur, saluantur. Hoc expresse determinatur in capit. maiores, de baptismo, & Ioan. 3. dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu sancto, &c. Et Augusti. contra Iulianum . & de baptismo paruulorum , ca. 13. & 30. & de fide ad Petrum ca. 6. et in multis alijs locis determinat quod pueri sine baptismo damnantur , & cum illo iustificantur. Pueri enim habent originale peccatum , secundum illud Roman. 5. omnes in Adam peccaverunt , sed in noua lege non est aliud remedium contra originale, nisi baptismus ergo. # 22 Amentes & furiosi, an sint baptizandi ¶ QVÆritur, vtrum amentes, & furiosi sint baptizandi? Respondeo, quod si aliquis sit perpetuo amens, quia sic na tus est, & nunquam habuit vsum rationis, talis est baptizandus, quia idem est iudicium ac de puero. Secundo dico quod si amens habuit aliquando vsum rationis, & tunc cum erat sui compos voluit baptizari, licet postea inciderit in amentiam est baptizandus sine dubio. Verum est quod si quando habuit vsum rationis, & voluit baptizari, constet eum esse in aliquo peccato mortali a quo nolebat abstinere, male faceret qui eum baptizaret. Si autem talis de facto baptizetur, vtrum consequatur gratiam? Doctores concorditer dicunt, quod nihil sibi proficeret baptismus. Nec ego oppositum aude rem determinate dicere, probabile tamen existimo, cum baptismus sit in remedium peccatorum, quod habet efficaciam erga attritum qui est in mortali. Et potest etiam baptizari cum sit in originali talis furiosus, quod si baptizetur in casu dicto saluabitur, ne ponamus aliquem in via extra statum salutis. Hoc credo multum probabile. Tertio dico quod si talis cum habuit vsum rationis noluit baptizari posteá lapsus in amentiam non potest baptizari, quia voluntas praeterita reputatur praesens, & si baptizetur nihil ei valet baptismus vt videtur. Quarto dico quod si sit taliter amens de quo creditur quod redibit in pristinam sanitatem, etiam si ante amentiam voluerit baptizari, non est baptizandus sed propter reuerentiam sacramenti expectanda est eius conualescentia: dum modo non sit periculum de morte eius. # 23 An pueri infidelium sint baptizandi invitis parentibus . ¶ QVÆritur an pueri infidelium sint inuitis parentibus baptizandi ? Est quaestio grauis, & tractatur a sanct. Tho ma. 3. p. q. 68. ar. 10. 4. dist. 4. Capre. & multi Thomistae tenent partem negatiuam scilicet quod nullo modo licet baptizare filios infidelium quorumcunque , siue illi sint pagani, siue Iudaei , siue liberi, siue serui: inuitis parentibus Scot. 4. d. 4. q. 9. tenet contrarium scilicet, quod sunt baptizandi. Durandus . autem li. & quaestio. 6. & Caieta. 2. 2. q. 10 ar. 12. tenent viam mediam . Dicit enim haec opinio esse distinguendum de infidelibus, quidam enim sunt sui iuris, & non serui christianorum, & talium filij non sunt baptizandi inuitis parentibus . Alij infideles sunt serui christianorum , quales sunt qui iure belli sunt serui, & etiam Iudaei secundum istos, & filij eorum , quia occiderunt regem nostrum , & horum filij possunt, & debent inui tis parentibus baptizari. Hanc opinionem putat Caiet. esse sanct. Tho. Pro huius quaestionis solutione, notandum quod per parentes in proposito non intelligimus solos genitores sed etiam eos in quorum custodia, et cura sunt filij. Vnde si puer infidelis iusto titulo, vel etiam iniusto (vt bene dicit Capre.) venerit ad terras christianorum, cum iam non possit esse sub cura genitorum sed sub cura dominorum christianorum esset baptizandus. Nam si tales non liceret baptizare, cum proprij parentes non possint eorum curam gerere essent pueri extra statum salutis. S. Tho. igitur determinate, et absolute respondet quod tales non sunt baptizandi inuitis parentibus, et ita tenendum est. Et ecclesia tales pueros in terris paganorum sub cura parentum de gentes nunquam consueuit baptizare: quamuis eorum parentes male utantur dominio quod in ipsos habent . Nos tamen non sumus eorum iudices, dicente Paulo, de his qui foris sunt nihil ad nos. Sicut ego non possum cogere christianum ad audiendam missam die dominica, licet habeat praeceptum audiendi eam: quia ego non sum executor huius legis. Et ca. Iudaei. 28. q. 1. & ca. ex literis, de conuersione infidelium habetur, quod si alter infidelium fiat christianus, baptizentur eius filij pueri, ergo si nullus parentum conuertatur non debent baptizari. De Ministro. # 24 Mali ministri an conferant vera sacramenta . QVÆritur, vtrum mali ministri conferant verum baptismum, & alia sacramenta? Respondetur secundum omnes doctores quod sic, & est determinatio ecclesiae in cap. Roma. de consecra. d. 4. vbi dicitur. Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi licet paganus sit qui baptizat. &. 1. q. 1. ca. si iustus fuerit: non est de hoc dubium apud fideles, & oppositum dicere est error Vuiclephista. Sed de hae reticis ministris fuit olim altercatum inter doctores, an conferrent vera sacramenta? Vnde Cyprianus cum episcopis provinciae Affricae, & aliarum duarum Carthaginem conuenerunt, vbi Cyprianus determinauit, quod ab haereticis baptizati essent rebaptizandi, & perseuerauit in ea opinione, vt patet, ca. si quis inquit. 1. q. 1. & capit. quo modo exaudiet, de conse. d. 4. Augu. autem lib. vno de baptismo, dicit quod si quid erroris ibi Cyprianus tenuit falce passionis est remotum. Et de baptismo contra donatistas, lib. 6. &. 5. c. 23. & in multis alijs locis, dicit quod concilium vniuersale totius ecclesiae post illud Carthaginense celebratum determi nauit quod haeretici conferebant vera sacramenta, & ita ecclesia tenet. & in ca. ad abolendam de haereticis dicitur, quod qui aliter de sacramentis ec clesiae sentit, & docet quam ecclesia Romana haereticus est. Et si Ambro. li. de initiandis rudibus, & habetur. 1. q. 1. ca. non sanat, dicat quod baptismus perfidi non mundat sed polluit, loquitur de baptismo Arrianorum , qui ponebant aliam formam scilicet in nomine filij serui. # 25 Ministrans sacramenta in peccato mortali an peccet mortaliter. ¶ QVÆRITVR, vtrum minister existens in peccato mortali peccet mortaliter administrans sacramentum ? Respondet sanct. Tho. 3. p. q. 64. ar. 6. quod sic, quia est notabilis irreuerentia diuinorum contra praeceptum iuris naturalis. Admonet tamen Caieta. hoc esse sane intelligendum. Nam ad hoc quod talis actio sit mortalis requiruntur tria. 1. quod sit minister, ita quod faciat actum religionis. Ex quo patet con tra Adrianum, quod qui eleuaret hostiam iacentem in luto, non peccaret esto esset in mortali, quia illa actio non est ministri in quantum minister est. 2. requiritur ad hoc sit mortalis, quod actio illa sit sacramentalis. i. quod procedat a sacramento. Vnde diaconus in mortali legens euangelium peccat mortaliter, quia illa actio procedit a sacramento ordinis, & terminatur ad eucharistiam. 3. irreuerentia ista est mortalis ex genere. Et cum secrete, et sine solennitate in necessitate baptizat in mortali, peccat venialiter tantum , quia facit id in persona alterius, & non vt sacerdos. # 26 Sacramenta a malis ministris recipere, an sit licitum. ¶ QVÆRITVR, an liceat recipere sacramenta á malis ministris scilicet a concubinarijs, &c? Sanct. Tho mas. 3. par. quaestione. 64. articulo. 6. in solutionibus argumentorum , &. 4. distinctio. 5. q. 2. tractat hanc materiam. Respondeo quod duplex potest esse minister malus, vnus qui toleratur ab ecclesia quoniam scilicet non est excommunicatus , nec praecissus, & á tali licitum est recipere sacramenta, non tamen (vt bene notat Caietanus) licet eum inducere ad conferendum sacramentum, nisi in duobus casibus. Primo quando ipse tenetur conferre sacramentum illud, puta quia est curatus, & dominica dies possum eum inducere ad celebrandum , licet sit in mortali: quia ego vtor iure meo, & exigo quod ipse potest bene facere, & si male agit ipse viderit. Secundó in articulo necessitatis, quando in periculo mortis egeo baptismo, possum inducere tunc ministrum quantumuis pessimum ad conferendum mihi sacramentum . Alter potest esse minister malus, qui sit excommunicatus , & praecisus ab ecclesia, & a tali non licet recipere baptis mum ac proinde nec aliud quodvis sacramentum . Has duas propositiones ponit sanctus Thom. Caieta. Duran. Palu. Adria. & Scot. qui addit quod si sim in extrema necessitate, et egeo baptismo, & sunt duo qui possunt me baptizare, scilicet laicus bonus, et sacerdos iniquus, potius debeo inducere sacerdotem ad me baptizandum, quam secularem, et bene dicit, nam laicus non est minister sacramenti baptismi, nisi in defectu sacerdotis. Tempore vero necessitatis licitum est etiam suscipere sacramentum baptismi ab excommunicato, et praecisso , vt bene dicit sanctus Tho. et Scotus. nam talis minister solo iure positiuo impeditur ab administratione sacramentorum, sed in casu necessitatis est praeceptum de iure diuino vt iste baptizetur, et quod ille eum baptizet, ergo. Et ita determinatur in cap. si quem forte. et cap. sub diaconus. 24. q. 1. Et Augus. allegatur ab Adriano in libro de vno baptismo de quodam qui in extremis ab haeretico est baptizatus. Super quo Augustinus ait, non solum quod fecit non improbamus, sed etiam securissime, & verissime laudamus, possunt ergo, & tenentur in articulo necessitatis ab haereticis excommunicatis , praecissisque suscipere sacramentum baptismi. vt dictum est. # 27 Ab excommunicatis , an liceat sacramenta recipere. ¶ HOC autem quod diximus non esse licitum recipere sacramenta ab excommunicatis intelligitur de solis illis qui nominatim sunt excommunicati, vel ob notoriam percussionem clerici. Sic enim determinatum est in concilio Constantiensi, & in concilio Basiliensi. Cum alijs vero excommunicatis idem iudicium est, sicut de ministris peccatoribus, non enim tenemur eos vitare, etiam in participatione sacramentorum , nisi sicuti malos ministros non inducendo eos sine necessitate ad sacramenta conferenda. # 28 An puer in vtero matris sit baptizandus ¶ QVÆritur , an ad baptizandum puerum expectanda sit eius natiuitas ex vtero? Respondeo secundum omnes doctores quod sic: & habetur de consecra. d. 4. cap. qui in maternis. Verum est quod si manu obstetricis posset realiter mitti aqua, & verba dicantur, quod esset verus baptismus. Si autem periclitetur puer nascens, & appareat caput, baptizetur, & erit verus baptismus: vt ait. S. Tho. 3. p. q. 68. art. 11. 4. vbi ait, quod si esset omnino natus sufficeret mittere aquam in caput, ergo &c. Si autem alia pars appareat scilicet pes, vel manus, dicit S. Tho. Duran . Palu. & est communis opinio, quod licet non sit certum an esset verus baptismus, baptizandus tamen est, & posteá si nascatur debet sub conditione iterum baptizari. Palu. contendit probare quod certis sime erit baptizatus , licet non intingatur aqua nisi pes, vel manus. Sed tamen non est ita certum, vt ipse putat. Panormi. et Innocentius in cap. debitum de baptismo, videntur sentire quód quaelibet pars sufficiat ad baptismum et vere est in hoc magna apparentia. # 29 Ab excommunicatis , an liceat sacramentis recipere. ¶ QVÆritur, quid faciendum est de pregnante damnata ad mortem? Respondeo, quod est expectandus partus. Patet in lege negat. ff. de statu hominum , et in lege pregnantis. ff. de poenis, et aliud facere esset grande sacrilegium. Sed quid si illa egrotet ad mortem, an sit aperienda vt foetus baptizetur? Repondeo quod temporibus nostris quidam medicus consuluit, vt fieret cissio, sed pessime procul dubio, nam nullo modo licet, non enim sunt facienda mala vt veniant bona, et non potest omnino esse certa mors matris, et dato quod esset certa, aperire eam viuentem esset occidere eam, quod est immane sacri legium. Postea vero cum mater moriatur aperienda est, & puer si viuus reperiatur baptizandus , vt in lege posthumus. ff. de in offi. testament . Solinus dicit de Iulio Caesare, quod sic fuerit ab vtero matris extractus, & idem dicit Palu. Sed hoc non est verum de Iulio Caesare, sed de alijs Caesaribus. # 30 Pueri an sint statim baptizandi . ¶ QVÆRITVR, quo tempore sint pueri baptizandi? Respondeo secundum sanctum Tho. quod statim. Quia ratione baptismi Deus, & angeli habent maiorem curam illorum : non dico statim. i. eadem die. Est enim magna abusio in nostris temporibus , quod semper antequam puer ducatur ad ecclesiam est baptizatus: si timeretur eius mors, & esset periculum , bene quidem: sin autem melius est vt in ecclesia baptizetur. Si autem adulti sint baptizandi non debent diu differre baptismum propter pericula interim immi nentia: debent tamen prius instrui in fide. Tempore etiam interdicti licitum est baptizare, vt patet in cap. quoniam de sententia excommunicationis lib. 6. An in baptismo requiratur intentio baptizantis . ¶ QVÆritur, vtrum ad baptismum requiratur intentio baptizantis? Respondeo secundum sanct. Tho. 3. p. q. 64. arti. 8. et secundum omnes doctores quod sic, nam quando ad vnum concurrunt multa, oportet quod sit aliquid per quod ex illis multis fiat vnum, in baptismo autem concurrunt multa, scilicet materia et forma baptizans, et baptizatus, &c. ergo oportet cúm sacramentum sit vnum, quod per aliquid fiat vnum, sed non videtur quomodo aliter fiat unum , nisi per hoc quod applicantur isti per intentionem, ergo intentio requiritur. Item oportet quod baptismus sit actio humana, nam si insanus baptizaret non esset baptismus, sed non potest esse actio humana sine intentione, ergo re quiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit. Requiritur intentio baptizandi, nec quando baptizat requiritur actualis intentio, sufficit enim virtualis. i. quod prius voluerit baptizare: licet tunc quando baptizat cogitet de impertinentibus. Furiosus vero baptizare non potest, quia non habet intentionem quae requiritur, vt dictum est. Si autem sacerdos putet se baptizare Petrum, & baptizat Martinum , quia iam intendit baptizare, vere baptizat: licet erret in persona. Imo quamuis erret in sexu putans se baptizare Franciscum, & baptizat Ioannem contra Ostiens. # 31 Baptismus an possit iterari? ¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundum omnes doctores quod non. Sanct. Tho. 3. parte. quaestione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidam haeretici hunc locum intelligebant de poenitentia. Contra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit praedictum locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similiter Damas. l. 4. c. 1 Nam si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthaei . 18. non dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiae, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare haereticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundum . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quaedam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo commorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterem indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatum semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus. Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarum , de aposta. Et est notandum quod baptismus non debet iterari, nec absolute, nec sub conditione, si constat quod antea sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub conditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quae Magist. sentent . adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismum ? Ait Augustinus implorandum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomodo licet rebaptizare etiam sub conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligenter quae rere, an puer sit baptizatus: & si compererit quod sic, nullo modo debet eum rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit vere dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de baptismo, quod baptizetur sub conditione. Me praesente adductus est quidam puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs vero hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quaereret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis, quid ego facio. Haec dicens arripuit puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba ptizatus ego non te rebaptizo, si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris, & filij. Haec est magna abusio, nec toleranda. # 32 Baptizatus secreto debet publice benedici. ¶ QVÆRITVR, an baptizato puero secrete, debeant repeti solennes illae ceremoniae, & benedictiones ecclesiae? Respondeo quod sic, vt ait Palude, & est communis sententia. Sed quid si credens curatus iam puerum esse baptizatum, dixit solenniter omnia illa quae concomittantur baptismum sine immersione tamen , an postea sciens illum non fuisse baptizatum, debeat baptizare sine solennitatibus praedictis? Respondeo quod non, sed debet de nouo solenniter baptizare, quia solennitates non sunt de essentia baptismi De ritu baptismi, an sit conueniens? consule, sanctum Thom. 3. parte. quae stio. 66. arti. 10. & de cathecismo, exorcismoque . 3. part. quaest. 71. # 33 An ab renuntiatio baptizati sit votum. ¶ QVÆRITVR, an in cathecismo puerorum, quando respondent pro eis, ab renuntio , sit ibi noua obligatio pueri, an si maneat puer obligatus, sicut si fecisset votum? Respondeo quod Durandus videtur dicere quod sic. Palud. tamen bene dicit, quod ibi nulla est obligatio, etiam si qui baptizatur sit adultus. Non enim intendit ecclesia obligare eos de nouo, sed vt acceptent ea ad quae tenentur christiani. Notandum etiam quod in cathecismo contrahitur quaedam cognatio spiritualis inter susceptorem, & susceptum, inter patrinum vero filiosque eius, & baptizatum contrahitur affinitas spiritualis. Si autem non baptizetur, sed fiant solennitates tantum, contrahitur etiam affinitas, sed imperfecta: nam prima dirimit matrimonium, non tamen. 2. vt habetur de cognatione spirituali capit. 5. # 34 Materia & forma baptismi debent simul concurrere ¶ An in sacramento baptismi, oporteat simul concurrere materiam & formam baptismi? Respondeo secundum omnes quod sic. Patet ex Augustino, & habetur cap. detrahe. p. q. 1. accedit verbum ad elementum, et sit sacramentum . Ista autem simultas secundum Scotum intelligitur modo humano: quia evangelistae loquuntur hominibus, ac proinde satis est, quod materia & forma sint simul, eo modo quo aliqua dicuntur esse simul apud homines. Non credo tamen quod requiratur quod antequam immersio aquae finiatur, incipiantur verba, sed sufficit quod post quam dixit, ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, mittatur aqua. Nec de hoc dubito, iam enim iste est baptizatus in nomine patris, et filij. &c. sicut in euangelio praeceptum est. Et haec de baptismo.