¶ QVÆritur, an omnes debeant confirmari? Respondeo secundum doctores omnes quod sic. Et patet de conse. d. 5. c. omnes fideles & ca. vt ieiuni, vbi dicitur, nunquam erit christianus nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. Sed vtrum sit de necessitate salutis hoc sacramentum? Respondeo quod stando in iure diuino non est praeceptum, nec inuenitur in euangelio locus obligatorius, sicut inuenitur de baptismo, poenitentia, & eucharistia. Verum est quod contemptus eius est peccatum mortale, contemneret vero qui nolet illud recipere quia non vult obedire, & putat nullius meriti esse. Hoc esset mortale secundum omnes . Et S. Tho. 3. p. q. 72. a. 8. dimittere autem illud ex negligentia non esset mortale contra ius diuinum , qualiscunque negligentia sit, etiam crassa. Stando autem in iure humano, Adria. &. S. Tho. tenent quod non est praeceptum , & ego ita credo, licet oppositum teneant pene omnes. Scotus, Palu. Maio. &c.