¶ QVÆritur, an oẽs debeant confirmari? Resp. secundũ docto. oẽs ꝙ sic. Et patet de conse. d. 5. c. omnes fideles & ca. vt ieiuni, vbi dicitur, nũquā erit christianus nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. Sed vtrũ sit de necessitate salutis hoc sacramentum? Respō. ꝙ stando in iure diuino nō est præceptum, nec inuenitur in euangelio locus obligatorius, sicut inuenit̃ de baptismo, poenitentia, & eucharistia. Verũ est ꝙ contẽptus eius est peccatũ mortale, contẽneret verò qui nolet illud recipere quia nō vult obedire, & putat nulliꝰ meriti esse. Hoc esset mortale secũdũ oẽs . Et S. Tho. 3. p. q. 72. a. 8. dimittere aũt illud ex negligẽtia nō esset mortale cōtra ius diuinũ , qualiscun negligentia sit, etiā crassa. Stando autẽ in iure humano, Adria. &. S. Tho. tenẽt ꝙ nō est præceptũ , & ego ita credo, licet oppositum teneant pene omnes. Scotus, Palu. Maio. &c.