¶ QVÆritur, an solus episcopus possit hoc sacramentum conferre? Quae rit hoc, sanct. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. Respondeo quod licet de hoc sint variae opiniones, dicendum tamen est cum sanct. Tho. Alexan. & Palu. 4. di. 7. q. 4. & Marsi. 4. q. 5. quod propria auctoritate non potest simplex sacerdos confirmare, & si tentet, nihil faciet. Nihilominus ex commissione papae quilibet sacerdos posset confirmare. Hoc patet auctoritate ecclesiae ex facto Gregorij, vt habetur. 95. d. cap. peruenit, ait Gregorius, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros prohibuimus confirmare. Et post dicit ad Ianuarium, & si de hac re aliqui contristantur, vbi episcopi desint concedimus quód presbyteri signent in fronte baptizatum. Et in concilio Florenti . sub Euge. 4. in extravagan . de vnione Armenio. instruendo Armenos, numerantur septem sacramenta , & secundum est confirmatio , cuius ordinarius minister est episcopus. Nihilominus ex dispensatione sedis apostolicae, & rationabili causa simplex sacerdos potest hoc sa cramentum ministrare.