¶ QVÆritur, an solus episcopus possit hoc sacramentum conferre? Quæ rit hoc, sanct. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. Respon. quòd licet de hoc sint variæ opiniones, dicendum tamen est cũ sanct. Tho. Alexan. & Palu. 4. di. 7. q. 4. & Marsi. 4. q. 5. quòd propria auctoritate non potest simplex sacerdos confirmare, & si tentet, nihil faciet. Nihilominus ex commissione papę quilibet sacerdos posset confirmare. Hoc patet auctoritate ecclesiæ ex facto Gregorij, vt habetur. 95. d. cap. peruenit, ait Gregorius, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quòd presbyteros prohibuimus confirmare. Et post dicit ad Ianuarium, & si de hac re aliqui contristantur, vbi episcopi desint concedimus quód presbyteri signent in fronte baptizatum. Et in concilio Florẽti . sub Euge. 4. in extrauagā . de vnione Armenio. instruẽdo Armenos, numerant̃ septẽ sacramẽta , & secũdũ est cō firmatio , cuius ordinarius minister est episcopus. Nihilominus ex dispensatione sedis apostolicæ, & rationabili causa simplex sacerdos potest hoc sa cramentum ministrare.