# 46 De ritu confirmationis, & susceptore confirmati , patrino ΒΆ CIRCA ritum huius sacramenti notandum, quod susceptores confirmandi , seu patrini debent esse confirmati: vt patet de consec. di. 4. c. in baptismate. Et si patrinus non confirmatus teneat, non oritur inde cognatio spiritualis: quae alias oriretur: quia non est verus susceptor. Quilibet autem confirmatus potest esse patrinus, nisi vir vxoris, & vxor viri. Si vir tamen teneat vxorem inde oritur affinitas, & si scienter fecerit, non potest petere debitum: tenetur tamen reddere. Et contrahitur in hoc sacramento tanta affinitas, quanta in baptismo. Et non possunt esse susceptores plures sed vnus, & debet esse alius quam in baptismo. Quod autem fiat signatio in fronte non videtur esse de essentia huius sacramenti. Quia in euangelio non legimus nisi quod imponebant manus super illos. Quod autem fiat per modum crucis, patet esse necessarium, quia in forma dicitur, consigno te signo crucis. Oleum etiam necesaarium est, & ritus ecclesiae tenet quod confirmatus non lauet oleum per. 7. dies: sed hoc non est de essentia. Et haec de sacramento confirmationis.