De ritu confirmationis, & susceptore cō firmati , patrino ¶ CIRCA ritum huius sacramenti notandum, ꝙ susceptores confirmā di , seu patrini debent esse confirmati: vt patet de consec. di. 4. c. in baptismate. Et si patrinus non confirmatus teneat, nō oritur inde cognatio spiritualis: quæ aliâs oriretur: quia non est verus susceptor. Quilibet autem confirmatus potest esse patrinus, nisi vir vxoris, & vxor viri. Si vir tamen teneat vxorem indè oritur affinitas, & si sciẽ tèr fecerit, nō potest petere debitum: tenetur tamen reddere. Et contrahitur in hoc sacramento tanta affinitas, quanta in baptismo. Et non possunt esse susceptores plures sed vnus, & debet esse alius quam in baptismo. Quòd autem fiat signatio in fronte non videtur esse de essentia huius sacramenti. Quia in euangelio non legimus nisi quòd imponebant manus super illos. Quòd autem fiat per modũ crucis, patet esse necessarium, quia in forma dicitur, consigno te signo crucis. Oleũ etiā necessariũ est, & ritus ecclesiæ tenet quòd confirmatus non lauet oleũ per. 7. dies: sed hoc non est de essentia. Et hæc de sacramẽto confirmationis.