# 35 Confirmatio est a Christo instituta. QVÆRITVR, ante omnia an confirmatio sit a Christo instituta? Ad hoc dicunt quidam quod confirmatio non fuit instituta a Christo, nec ab apostolis, sed ab ecclesia. Hoc tenet Alexander de Ales. 4. p. q. 23. membro. 1. &. S. Bonaventura . 4. d. 7. & Alexander ait quod confirmatio fuit instituta in concilio Meldensi. Oppositum tenet omnis schola theologorum. Opinio tamen Alexandri non est haeretica, quia non negat confirmationem esse sacramentum, sed dicit quod Christus habens potestatem condendi sacramenta, communicauit illam ecclesiae. Sed nos dicimus confirmationem institutam esse a Christo, nam apostoli confirmabant, vt patet actorum. 8. &. 19. & confirmati recipiebant spiritum sanctum, etiam visibiliter, & non legimus quod ipsi apostoli hoc instituerunt , ergo. Et quod fuerit ante concilium Meldense patet de consecratione. d. 5. vbi Melchiades Vrbanus & Fabianus, antiquissimi pontifices loquuntur de confirmatione, sicut de re in ecclesia consueta. Et sanct . Cle. qui Petro sucessit in episto. 3. ad vniuersos, & Cyprianus in concilio Carthaginens. & Hierony. aduersus Luciferian. Cum autem sacramenta sint instrumenta nostrae redemptionis, quam Christus operatus est vsque ad resurrectionem, oportet dicere omnia sacramenta instituta fuisse ante resurrectionem Christi . Instituit ergo Christus hoc sacramentum Ioan . 16. quando promissit apostolis spiritum sanctum quo confirmarentur virtute ex alto, illa enim missio spiritus sancti in penthecoste , vel fuit sacramentum confirmationis , vel habuit locum eius.