Confirmatio ẽ a Christo instituta. QVÆRITVR, ante omnia an confirmatio sit à Christo instituta? Ad hoc dicunt quidam quòd confirmatio non fuit instituta à Christo, nec ab apostolis, sed ab ecclesia. Hoc tenet Alexander de Ales. 4. p. q. 23. membro. 1. &. S. Bonauẽ tura . 4. d. 7. & Alexander ait quòd cō firmatio fuit instituta in concilio Meldensi. Oppositum tenet omnis schola theologorum. Opinio tamen Alexā dri non est hæretica, quia non negat confirmationem esse sacramentum, sed dicit quòd Christus habens potestatem condendi sacramenta, communicauit illam ecclesiæ. Sed nos dicimꝰ confirmationem institutā esse à Christo, nam apostoli confirmabant, vt patet actorum. 8. &. 19. & confirmati recipiebant spiritum sanctum, etiam visibilitèr, & non legimus quòd ipsi apostoli hoc instituerũt , ergo. Et quòd fuerit ante concilium Meldense patet de consecratione. d. 5. vbi Melchiades Vrbanus & Fabianus, ātiquissimi pō tifices loquuntur de confirmatione, sicut de re in ecclesia consueta. Et sāct . Cle. qui Petro sucessit in episto. 3. ad vniuersos, & Cyprianus in concilio Carthaginens. & Hierony. aduersus Luciferian. Cum autem sacramenta sint instrumenta nostræ redemptionis, quam Christus operatus est vs ad resurrectionem, oportet dicere oĩa sacramẽta instituta fuisse ante resurrectionem Xp̃i . Instituit ergo Xp̃us hoc sacramẽtũ Ioā . 16. qñ ꝓmissit apostolis spiritũ sanctum quo confirmarẽtur virtute ex alto, illa enim missio spũs sancti in pẽthecoste , vel fuit sacramẽ tũ cōfirmationis , vel habuit locũ eius.