¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramẽti ? necessario .n. est danda in eo aliqua materia, vt patet ex ritu eccles. & auctoritatibus sanctorũ , & quia omnia alia sacramenta cōstāt ex materia & forma, ego etiam hoc. Et oppositum dicere esset temerarium, nam in forma huius sacramenti signatur materia, dicitur enim consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Respon. quód materia huius sacramenti est chrisma. Hoc vocabulum est græcum, & accepit ecclesia illud ex Diony. 2. ca. 4. de ecclesiastica hierarchia & significat vnguẽtum cō positum ex oleo & balsamo, vt patet in ca. vno de sacra vnctione. Balsamũ autem necessarium est in materia confirmationis necessitate præcepti, vt pa tet ex cap. vno, & ca. nouissimè de cō secra . d. 5. & ca. 1. de sacramentis non iterandis, & ex ritu ecclesiæ. Non est autem necessarium necessitate sacramenti: nam balsamum est in sola Sytia terra paganorum, & difficultèr potest inueniri, & non videtur ꝙ materiam tam arduam voluerit Deus esse materiam sacramenti, nō est ergo necessarium de essentia sacramẽti , sicut nec aqua in consecratione sanguinis.{ Balsamũ nō est de necessitate sacramẽti cōfirmationis . } Hoc tenet Caieta. 3. p. q. 72. arti. 2. hoc etiam probatur ex cap. 1. pastoralis de sacramentis nō iterandis, vbi habetur quòd quidam per errorem fuit confirmatus oleo benedicto sine balsamo, & quæsitum est, an esset iterandum sacramentum? & respōsum est, nihil esse iterandum, sed cautè supplendum quod incautè fuerat omissum. Si illud fuit sacramentum ergo chrisma non est de necessitate sacramenti, si autem non debuit iterari, ergo certè fuit sacramentum, licet posteá propter præ ceptum chrismate vngeretur. Credo ergo probabilissimè ꝙ chrisma nō est de essentia sacramẽti cōfirmationis : aliâs em̃ raro esset sacramentũ , nā etiā puto negociatores decipere nos vendentes non balsamum pro balsamo.