# 36 Materia confirmationis est chrisma. ¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti ? necessario enim est danda in eo aliqua materia, vt patet ex ritu eccles. & auctoritatibus sanctorum , & quia omnia alia sacramenta constant ex materia & forma, ego etiam hoc. Et oppositum dicere esset temerarium, nam in forma huius sacramenti signatur materia, dicitur enim consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Respondeo quód materia huius sacramenti est chrisma. Hoc vocabulum est graecum, & accepit ecclesia illud ex Diony. 2. ca. 4. de ecclesiastica hierarchia & significat vnguentum compositum ex oleo & balsamo, vt patet in ca. vno de sacra vnctione. Balsamum autem necessarium est in materia confirmationis necessitate praecepti, vt pa tet ex cap. vno, & ca. nouissime de consecra . d. 5. & ca. 1. de sacramentis non iterandis, & ex ritu ecclesiae. Non est autem necessarium necessitate sacramenti: nam balsamum est in sola Sytia terra paganorum, & difficulter potest inueniri, & non videtur quod materiam tam arduam voluerit Deus esse materiam sacramenti, non est ergo necessarium de essentia sacramenti , sicut nec aqua in consecratione sanguinis.{ Balsamum non est de necessitate sacramenti confirmationis . } Hoc tenet Caieta. 3. p. q. 72. arti. 2. hoc etiam probatur ex cap. 1. pastoralis de sacramentis non iterandis, vbi habetur quod quidam per errorem fuit confirmatus oleo benedicto sine balsamo, & quaesitum est, an esset iterandum sacramentum? & responsum est, nihil esse iterandum, sed caute supplendum quod incaute fuerat omissum. Si illud fuit sacramentum ergo chrisma non est de necessitate sacramenti, si autem non debuit iterari, ergo certe fuit sacramentum, licet posteá propter prae ceptum chrismate vngeretur. Credo ergo probabilissime quod chrisma non est de essentia sacramenti confirmationis : alias enim raro esset sacramentum , nam etiam puto negociatores decipere nos vendentes non balsamum pro balsamo.