¶ QVÆRITVR, an sit necessarium quod chrisma sit consecratum? Respondetur quod sic. Ita tenet Scotus, Duran. Palu. Marsi. Siluest. Florenti. & omnes, & videtur idem sentire sanctus Tho. 3. p. q. 72. arti. 3. vnde si chrismate non consecrato per errorem quis confirmaretur, non esset confirmatus nam Christus hoc instituit, quod patet ex ritu ecclesiae, & auctoritate antiquorum doctorum . Cypria. in opusculo de vnctione chrismatis, & Dionysius, ca. 4. de ecclesiasti. hierarch. Ratio huius assignatur a S. Tho. Ricard. Alex. & Bonaven . Quia cum sacramentum sanctificet actione, oportet vt in se sit sanctum & propterea congruum fuit, vt ipsa materia habeat in se sanctificationem . Sed est differentia inter materias sacramentorum, nam aliquas sanctificauit Christus immediate, vt sunt materiae illorum sacramentorum quibus Christus est vsus scilicet baptismi, & eucharistiae. Aliorum vero sacramentorum quibus Christus non est vsus materias non sanctificauit, vt materiam confirmationis &c. Et ideo necesse est, quod tales materiae consecrentur . Et licet Christus receperit vnctionem á Magdalena, & in sepulchro, illud fuit modo humano, non sacramentali vel spirituali, vel ad aliquem effectum spiritualem, sicut sanctificauit aquas in baptismo, non tamen quando bibebat, nec panem quando commedebat .