¶ QVÆRITVR, an sit necessarium quòd chrisma sit consecratum? Respond. ꝙ sic. Ita tenet Scotus, Duran. Palu. Marsi. Siluest. Florenti. & omnes, & videtur idem sentire sanctus Tho. 3. p. q. 72. arti. 3. vnde si chrismate non consecrato per errorẽ quis confirmaretur, non esset confirmatus nam Christus hoc instituit, quod patet ex ritu ecclesiæ, & auctoritate antiquorum doctorũ . Cypria. in opusculo de vnctione chrismatis, & Dionysius, ca. 4. de ecclesiasti. hierarch. Ratio huius assignat̃ à S. Tho. Ricard. Alex. & Bonauẽ . Quia cũ sacramentũ sanctificet actione, oportet vt in se sit sanctũ & proptereà congruũ fuit, vt ipsa materia habeat in se sanctificationẽ . Sed est differẽtia inter materias sacramentorum, nam aliquas sanctificauit Christus immediate, vt sunt materiæ illorũ sacramẽtorũ quibus Xp̃s est vsus scilicet baptismi, & eucharistiæ. Aliorum verò sacramentorũ quibus Christus non est vsus materias nō sanctificauit, vt materiā confirmationis &c. Et ideò necesse est, ꝙ tales materiæ consecrent̃ . Et licet Xp̃s receperit vnctionẽ á Magdalena, & in sepulchro, illud fuit modo humano, non sacramẽtali vel spirituali, vel ad aliquẽ effectũ spiritualem, sicut sanctificauit aquas in baptismo, non tamen qñ bibebat, nec panẽ quando cōmedebat .