¶ QVÆritur, quae sit forma sacramenti confirmationis? Respondeo quod haec, consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Hoc tenent omnes doctores nullo excepto. Et ita habet ritus ecclesiae, & auctoritates sanctorum. Et si apostoli non vtebantur hac forma, vt patet Actorum. 8. hoc ideó fuit secundum . S. Tho. & omnes, quia oleum ponitur in confirmatione pro signo visibili, sed tunc miraculose fiebant signa visibilia, & ideo non vngebant confirmatos. Item propter irrisiones infidelium vitandas, esset enim rediculum apud infideles, si vngerentur confirmati, & ideo solum confirmabant per manuum impositionem. Cessantibus autem illis signis visibilibus miraculose factis, vsi sunt materia & forma praedictis .