Forma sacramẽ ti cōfirmatiōis ¶ QVÆritur, quæ sit forma sacramẽ ti confirmationis? Resp. ꝙ hæc, consigno te signo crucis, & cōfirmo te chrismate salutis. Hoc tenent oẽs doctores nullo excepto. Et ita habet ritus ecclesiæ, & auctoritates sanctorum. Et si apostoli non vtebantur hac forma, vt patet Actorum. 8. hoc ideó fuit secundũ . S. Tho. & omnes, quia oleum ponitur in confirmatione pro signo visibili, sed tunc miraculose fiebāt signa visibilia, & ideò non vngebant confirmatos. Item propter irrisiones infidelium vitandas, esset enim rediculum apud infideles, si vngerentur confirmati, & ideò solùm confirmabāt per manuum impositionem. Cessātibus autem illis signis visibilibus miraculose factis, vsi sunt materia & forma prędictis .