ΒΆ IMPRIMIT autem confirmatio characterem, vt patet ex concilio Florentino, & ideo non est iterabilis . Qui autem bis confirmaret eundem, peccaret quidem, sed tamen non esset irregularis: quicquid dicant canonistae . Quia nullus textus in iure ponit hanc poenam. Et patet ex cap. dicto de conse. d. 5. vbi fit mentio de iteratione confirmationis , & non ponitur poena irregularitatis, licet prohibeatur iteratio. Sed quare posita est poena irregularitatis iterantibus baptismum, & non iterantibus confirmationem? Respondeo quia antiquitus fuit contentio, & hae resis de iteratione baptismi, non autem de confirmationis repetitione. Et ideo hoc secundum noluit ecclesia, ita stricte prohibere, & punire sicut primum .