In confirmatione imprimitur character.

¶ IMPRIMIT autem confirmatio characterem, vt patet ex concilio Florentino, & ideò non est iterabilis . Qui autem bis confirmaret eundem, peccaret quidem, sed tamẽ tamen non esset irregularis: quicquid dicāt dicant canonistæ . Quia nullus textus in iure ponit hanc poenam. Et patet ex cap. dicto de conse. d. 5. vbi fit mentio de iteratione cō firmationis confirmationis , & non ponitur poena irregularitatis, licet prohibeatur iteratio. Sed quare posita est poena irregularitatis iterantibus baptismum, & non iterantibus confirmationem? Respō. Respondeo quia antiquitus fuit contentio, & hæ resis de iteratione baptismi, non autẽ autem | de cōfirmationis confirmationis repetitione. Et ideò hoc secundum noluit ecclesia, ita strictè prohibere, & punire sicut primũ primum .
Loading...