In confirmatione imprimitur character. ¶ IMPRIMIT autem confirmatio characterem, vt patet ex concilio Florentino, & ideò non est iterabilis Qui autem bis confirmaret eundem, peccaret quidem, sed tamẽ non esset irregularis: quicquid dicāt canonistæ Quia nullus textus in iure ponit hanc poenam. Et patet ex cap. dicto de conse. d. 5. vbi fit mentio de iteratione cō firmationis , & non ponitur poena irregularitatis, licet prohibeatur iteratio. Sed quare posita est poena irregularitatis iterantibus baptismum, & nō iterantibus confirmationem? Respō. quia antiquitus fuit contentio, & hæ resis de iteratione baptismi, non autẽ de cōfirmationis repetitione. Et ideò hoc secundum noluit ecclesia, ita strictè prohibere, & punire sicut primũ .