¶ QVÆRITVR, vtrum quis possit confirmari anteque sit baptizatus? Respondeo quod non, & si fiat nihil factum est: vt habetur in ca. de presbytero non baptizato, vbi praecipitur quod de nouo baptizetur, & iterum ordinetur. Et eadem est ratio de confirmato, & non baptizato. Et ca. veniens de presbytero non baptizato, dicitur quod baptismus est fundamentum omnium sacramentorum . Si autem quis ordinaretur ante confirmationem , male faceret, sed tamen factum teneret.