¶ SEQVITVR DE SAcramento confirmationis. ¶ De sacramento confirmationis tractat Magister sentent . 4. d. 7. & S. Tho. 3. p. q. 72. &. c. # 35 Confirmatio est a Christo instituta. QVÆRITVR, ante omnia an confirmatio sit a Christo instituta? Ad hoc dicunt quidam quod confirmatio non fuit instituta a Christo, nec ab apostolis, sed ab ecclesia. Hoc tenet Alexander de Ales. 4. p. q. 23. membro. 1. &. S. Bonaventura . 4. d. 7. & Alexander ait quod confirmatio fuit instituta in concilio Meldensi. Oppositum tenet omnis schola theologorum. Opinio tamen Alexandri non est haeretica, quia non negat confirmationem esse sacramentum, sed dicit quod Christus habens potestatem condendi sacramenta, communicauit illam ecclesiae. Sed nos dicimus confirmationem institutam esse a Christo, nam apostoli confirmabant, vt patet actorum. 8. &. 19. & confirmati recipiebant spiritum sanctum, etiam visibiliter, & non legimus quod ipsi apostoli hoc instituerunt , ergo. Et quod fuerit ante concilium Meldense patet de consecratione. d. 5. vbi Melchiades Vrbanus & Fabianus, antiquissimi pontifices loquuntur de confirmatione, sicut de re in ecclesia consueta. Et sanct . Cle. qui Petro sucessit in episto. 3. ad vniuersos, & Cyprianus in concilio Carthaginens. & Hierony. aduersus Luciferian. Cum autem sacramenta sint instrumenta nostrae redemptionis, quam Christus operatus est vsque ad resurrectionem, oportet dicere omnia sacramenta instituta fuisse ante resurrectionem Christi . Instituit ergo Christus hoc sacramentum Ioan . 16. quando promissit apostolis spiritum sanctum quo confirmarentur virtute ex alto, illa enim missio spiritus sancti in penthecoste , vel fuit sacramentum confirmationis , vel habuit locum eius. # 36 Materia confirmationis est chrisma. ¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti ? necessario enim est danda in eo aliqua materia, vt patet ex ritu eccles. & auctoritatibus sanctorum , & quia omnia alia sacramenta constant ex materia & forma, ego etiam hoc. Et oppositum dicere esset temerarium, nam in forma huius sacramenti signatur materia, dicitur enim consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Respondeo quód materia huius sacramenti est chrisma. Hoc vocabulum est graecum, & accepit ecclesia illud ex Diony. 2. ca. 4. de ecclesiastica hierarchia & significat vnguentum compositum ex oleo & balsamo, vt patet in ca. vno de sacra vnctione. Balsamum autem necessarium est in materia confirmationis necessitate praecepti, vt pa tet ex cap. vno, & ca. nouissime de consecra . d. 5. & ca. 1. de sacramentis non iterandis, & ex ritu ecclesiae. Non est autem necessarium necessitate sacramenti: nam balsamum est in sola Sytia terra paganorum, & difficulter potest inueniri, & non videtur quod materiam tam arduam voluerit Deus esse materiam sacramenti, non est ergo necessarium de essentia sacramenti , sicut nec aqua in consecratione sanguinis.{ Balsamum non est de necessitate sacramenti confirmationis . } Hoc tenet Caieta. 3. p. q. 72. arti. 2. hoc etiam probatur ex cap. 1. pastoralis de sacramentis non iterandis, vbi habetur quod quidam per errorem fuit confirmatus oleo benedicto sine balsamo, & quaesitum est, an esset iterandum sacramentum? & responsum est, nihil esse iterandum, sed caute supplendum quod incaute fuerat omissum. Si illud fuit sacramentum ergo chrisma non est de necessitate sacramenti, si autem non debuit iterari, ergo certe fuit sacramentum, licet posteá propter prae ceptum chrismate vngeretur. Credo ergo probabilissime quod chrisma non est de essentia sacramenti confirmationis : alias enim raro esset sacramentum , nam etiam puto negociatores decipere nos vendentes non balsamum pro balsamo. # 37 Chrisma in confirmatione debet esse consecratum. ¶ QVÆRITVR, an sit necessarium quod chrisma sit consecratum? Respondetur quod sic. Ita tenet Scotus, Duran. Palu. Marsi. Siluest. Florenti. & omnes, & videtur idem sentire sanctus Tho. 3. p. q. 72. arti. 3. vnde si chrismate non consecrato per errorem quis confirmaretur, non esset confirmatus nam Christus hoc instituit, quod patet ex ritu ecclesiae, & auctoritate antiquorum doctorum . Cypria. in opusculo de vnctione chrismatis, & Dionysius, ca. 4. de ecclesiasti. hierarch. Ratio huius assignatur a S. Tho. Ricard. Alex. & Bonaven . Quia cum sacramentum sanctificet actione, oportet vt in se sit sanctum & propterea congruum fuit, vt ipsa materia habeat in se sanctificationem . Sed est differentia inter materias sacramentorum, nam aliquas sanctificauit Christus immediate, vt sunt materiae illorum sacramentorum quibus Christus est vsus scilicet baptismi, & eucharistiae. Aliorum vero sacramentorum quibus Christus non est vsus materias non sanctificauit, vt materiam confirmationis &c. Et ideo necesse est, quod tales materiae consecrentur . Et licet Christus receperit vnctionem á Magdalena, & in sepulchro, illud fuit modo humano, non sacramentali vel spirituali, vel ad aliquem effectum spiritualem, sicut sanctificauit aquas in baptismo, non tamen quando bibebat, nec panem quando commedebat . # 38 Chrisma debet ab episcopo consecrari . ¶ Sed vtrum debeat ab episcopo chrisma consecrari? Videtur quod sic, vt patet in praedicto ca. vno de sacra vnctione & consecratur in die coenae , & quolibet anno renouatur. Vtrum autem papa possit communicare consecrationem simplici sacerdoti? credo probabiliter , quod sic, et tunc non esset de essentia sacramenti quod confirmatio fieret cum chrismate ab episcopo consecrato, vt notum est. # 39 Forma sacramenti confirmationis ¶ QVÆritur, quae sit forma sacramenti confirmationis? Respondeo quod haec, consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Hoc tenent omnes doctores nullo excepto. Et ita habet ritus ecclesiae, & auctoritates sanctorum. Et si apostoli non vtebantur hac forma, vt patet Actorum. 8. hoc ideó fuit secundum . S. Tho. & omnes, quia oleum ponitur in confirmatione pro signo visibili, sed tunc miraculose fiebant signa visibilia, & ideo non vngebant confirmatos. Item propter irrisiones infidelium vitandas, esset enim rediculum apud infideles, si vngerentur confirmati, & ideo solum confirmabant per manuum impositionem. Cessantibus autem illis signis visibilibus miraculose factis, vsi sunt materia & forma praedictis . # 40 In confirmatione imprimitur character. ¶ IMPRIMIT autem confirmatio characterem, vt patet ex concilio Florentino, & ideo non est iterabilis . Qui autem bis confirmaret eundem, peccaret quidem, sed tamen non esset irregularis: quicquid dicant canonistae . Quia nullus textus in iure ponit hanc poenam. Et patet ex cap. dicto de conse. d. 5. vbi fit mentio de iteratione confirmationis , & non ponitur poena irregularitatis, licet prohibeatur iteratio. Sed quare posita est poena irregularitatis iterantibus baptismum, & non iterantibus confirmationem? Respondeo quia antiquitus fuit contentio, & hae resis de iteratione baptismi, non autem de confirmationis repetitione. Et ideo hoc secundum noluit ecclesia, ita stricte prohibere, & punire sicut primum . # 41 Confirmari nemo potest ante baptismum . ¶ QVÆRITVR, vtrum quis possit confirmari anteque sit baptizatus? Respondeo quod non, & si fiat nihil factum est: vt habetur in ca. de presbytero non baptizato, vbi praecipitur quod de nouo baptizetur, & iterum ordinetur. Et eadem est ratio de confirmato, & non baptizato. Et ca. veniens de presbytero non baptizato, dicitur quod baptismus est fundamentum omnium sacramentorum . Si autem quis ordinaretur ante confirmationem , male faceret, sed tamen factum teneret. # 42 In confirmatione confertur gratia. ¶ QVÆRITVR, an confirmatio conferat gratiam? Respondeo quod sic. Quia est sacramentum. Imo confert maiorem gratiam quam baptismus. Quia iam in confirmatione fit miles, & roboratur ad defendendam fidem quam in baptismo recepit. Et ita dicit Palude & omnes. Et de consecratio. distinctione. 5. cap. de his, dicitur quod confirmatio est dignius sacramentum quam baptismus, & maiori veneratione dignum. # 43 An omnes teneantur confirmari. ¶ QVÆritur, an omnes debeant confirmari? Respondeo secundum doctores omnes quod sic. Et patet de conse. d. 5. c. omnes fideles & ca. vt ieiuni, vbi dicitur, nunquam erit christianus nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. Sed vtrum sit de necessitate salutis hoc sacramentum? Respondeo quod stando in iure diuino non est praeceptum, nec inuenitur in euangelio locus obligatorius, sicut inuenitur de baptismo, poenitentia, & eucharistia. Verum est quod contemptus eius est peccatum mortale, contemneret vero qui nolet illud recipere quia non vult obedire, & putat nullius meriti esse. Hoc esset mortale secundum omnes . Et S. Tho. 3. p. q. 72. a. 8. dimittere autem illud ex negligentia non esset mortale contra ius diuinum , qualiscunque negligentia sit, etiam crassa. Stando autem in iure humano, Adria. &. S. Tho. tenent quod non est praeceptum , & ego ita credo, licet oppositum teneant pene omnes. Scotus, Palu. Maio. &c. # 44 Qua ae tate confirmatio est suscipienda . ¶ QVÆritur, qua aetate dandum est hoc sacramentum? Respondeo quod Marsi lius, & quidam alij dicunt, quód expectanda est aetas. 12. annorum, sed credo ex S. Tho. non esse necessarium expectare vsum rationis. Idem ait Gabriel, & Antoninus, & Siluest. Verum est quod beatus Antoninus dicit bonum esse expectare septenium pueri propter periculum reconfirmationis, vt scilicet confirmatus meminerit se esse confirmatum # 45 An solus episcopus possit confirmare ¶ QVÆritur, an solus episcopus possit hoc sacramentum conferre? Quae rit hoc, sanct. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. Respondeo quod licet de hoc sint variae opiniones, dicendum tamen est cum sanct. Tho. Alexan. & Palu. 4. di. 7. q. 4. & Marsi. 4. q. 5. quod propria auctoritate non potest simplex sacerdos confirmare, & si tentet, nihil faciet. Nihilominus ex commissione papae quilibet sacerdos posset confirmare. Hoc patet auctoritate ecclesiae ex facto Gregorij, vt habetur. 95. d. cap. peruenit, ait Gregorius, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros prohibuimus confirmare. Et post dicit ad Ianuarium, & si de hac re aliqui contristantur, vbi episcopi desint concedimus quód presbyteri signent in fronte baptizatum. Et in concilio Florenti . sub Euge. 4. in extravagan . de vnione Armenio. instruendo Armenos, numerantur septem sacramenta , & secundum est confirmatio , cuius ordinarius minister est episcopus. Nihilominus ex dispensatione sedis apostolicae, & rationabili causa simplex sacerdos potest hoc sa cramentum ministrare. # 46 De ritu confirmationis, & susceptore confirmati , patrino ¶ CIRCA ritum huius sacramenti notandum, quod susceptores confirmandi , seu patrini debent esse confirmati: vt patet de consec. di. 4. c. in baptismate. Et si patrinus non confirmatus teneat, non oritur inde cognatio spiritualis: quae alias oriretur: quia non est verus susceptor. Quilibet autem confirmatus potest esse patrinus, nisi vir vxoris, & vxor viri. Si vir tamen teneat vxorem inde oritur affinitas, & si scienter fecerit, non potest petere debitum: tenetur tamen reddere. Et contrahitur in hoc sacramento tanta affinitas, quanta in baptismo. Et non possunt esse susceptores plures sed vnus, & debet esse alius quam in baptismo. Quod autem fiat signatio in fronte non videtur esse de essentia huius sacramenti. Quia in euangelio non legimus nisi quod imponebant manus super illos. Quod autem fiat per modum crucis, patet esse necessarium, quia in forma dicitur, consigno te signo crucis. Oleum etiam necesaarium est, & ritus ecclesiae tenet quod confirmatus non lauet oleum per. 7. dies: sed hoc non est de essentia. Et haec de sacramento confirmationis.