¶ VTRVM, autem possit consecrari in aceto? Respondeo omnino quód non. Et non dubium de hoc, quia non est vinum: sed corruptio vini. Licet Glo. in ca. sicut (el primero de consecratione. d. 2.) dicat contrarium : sed misit falcem in messem alienam, & turpiter errauit, nisi intelligatur de vino aliquantulum corrupto, (hoc est, que tiene vna punta de vinagre) in tali enim consecrari potest : quia est vinum verum . Sed vtrum { Mustum in vbis non potest consecrari. } posset consecrari in vino contento in racemis, in musto? Respondeo quod non debet fieri: prohibitum enim est in c. cúm omne de consecra. d. 2. Secundo dico quod nec posset fieri consecratio in tali vino, quia sicut pasta non est panis, sed ex ea fit panis, ita nec succus ille intra vuas contentus est vinum, sed ex eo fit vinum, & ideo non potest esse materia consecrationis.