¶ VTRVM, autẽ possit consecrari in aceto? Respon. omnino quód non. Et non dubium de hoc, quia non est vinum: sed corruptio vini. Licet Glo. in ca. sicut (el primero de consecratione. d. 2.) dicat cōtrarium : sed misit falcem in messem alienam, & turpitèr errauit, nisi intelligat̃ de vino aliquantulum corrupto, (hoc est, q̃ tiene vna punta de vinagre) in tali enim consecrari pōt : quia est vinũ verũ . Sed vtrũ { Mustũ in vbis non pōt consecrari. } posset consecrari in vino contento in racemis, in musto? Respon. quòd non debet fieri: prohibitum enim est in c. cúm omne de consecra. d. 2. Secundò dico quòd nec posset fieri consecratio in tali vino, quia sicut pasta non est panis, sed ex ea fit panis, ita nec succus ille intra vuas contentus est vinum, sed ex eo fit vinum, & ideò non potest esse materia consecrationis.