¶ DVBITAtur, an in eucharistia
maneat substantia panis, & vini? Ad
hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes
doctores dicunt quòd non, & hoc de
fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi
condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem
per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti|
bus, et incipit ibi esse corpus Christi
loco panis. Non tamen dicitur panis
annihilari licet nihil ipsius maneat,
quia omnis motus accipit
nomẽ
nomen
à termino ad quem, sicut vocamus
calefactionẽ
calefactionem
qñ
quando
ex aqua frigida fit calida,
ꝗa
quia
illa actio terminatur ad calorem.
Cũ
Cum
igitur conuersio ista non habeat pro
termino desitionem panis, sed
pręsentia
praesentia
corporis
Xp̃i
Christi
sub his speciebus, ideò non est dicenda
ānihilatio
annihilatio
panis,
sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis
secundũ
secundum
se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur
cōueniẽtius
conuenientius
.