In eucha. nō manet substantia pāis & vini. ¶ DVBITAtur, an in eucharistia maneat substantia panis, & vini? Ad hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes doctores dicunt quòd non, & hoc de fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti bus, et incipit ibi esse corpus Christi loco panis. Non tamen dicitur panis annihilari licet nihil ipsius maneat, quia omnis motus accipit nomẽ à termino ad quem, sicut vocamus calefactionẽ qñ ex aqua frigida fit calida, ꝗa illa actio terminatur ad calorem. Cũ igitur conuersio ista non habeat pro termino desitionem panis, sed pręsentia corporis Xp̃i sub his speciebus, ideò non est dicenda ānihilatio panis, sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis secundũ se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur cōueniẽtius .