# 57 In eucharistia manent accidentia panis & vini. ΒΆ VTRVM omnia accidentia panis & vini maneant in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 75. art. 5. respondet quod sic, ea enim accidentia quae nos in eucharistia videmus, clarum est quod erant panis, & hoc congruit, quia horribile esset commedere carnem Christi in pro pria specie. Et quia diminueretur meritum fidei: vide rationes sanct. Tho. loco allegato. Manent etiam in hoc sacramento aliquae proprietates panis & vini, nam homo sine miraculo nutritur eisdem.