ΒΆ VTRVM praedicta conuersio sit instantanea , vel successiua? Respondetur secundum omnes quod fit in instanti, nam successio in rebus naturalibus est vel ex defectu materiae, vel formae, vel agentis : sed hic propter nihil istorum est necessarium quod fiat successiue, ergo fit in instanti. Et verba consecrationis sunt causa huius conuersionis, sed illa finiuntur in instanti, ergo conuersio fit in instanti, scilicet in primo instanti non esse verborum. In consecratione autem hostiae ex vi verborum est ibi corpus Christi , & etiam anima rationalis quae dat formam corporeitatis, est enim ibi corpus Christi, & etiam caro Christi de qua antea dixerat, nisi manducaueritis carnem filij hominis: sunt & ossa, & sanguis , dicit enim Christus. Hoc est corpus meum, id est humanum, & per consequens caro, & sanguis, & ossa. Nam corpus humanum (vt dicitur. 2. de anima) est corpus phisicum organicum potentia vitam habens, cuius actus est anima. Caro autem capitur pro materia, & forma: etiam cum accidentibus. Sanguis vero sub specie panis est ex naturali concommitantia , non ex vi verborum ficuti & anima, & diuinitas ipsa.