¶ VTRVM prædicta conuersio sit instātanea , vel successiua? Res. secũdũ omnes ꝙ fit in instanti, nam successio in rebus naturalibus est vel ex defectu materiæ, vel formæ, vel agẽtis : sed hic propter nihil istorũ est necessarium ꝙ fiat successiuè, ergo fit in instanti. Et verba consecrationis sunt causa huius conuersionis, sed illa finiuntur in instanti, ergo conuersio fit in instanti, scilicet in primo instanti nō esse verborum. In cōsecratione autem hostiæ ex vi verborũ est ibi corpus Xp̃i , & etiā anima rationalis quę dat formam corporeitatis, est enim ibi corpus Christi, & etiam caro Christi de qua anteà dixerat, nisi manducaueritis carnem filij hominis: sunt & ossa, & sāguis , dicit enim Christus. Hoc est corpus meum, id est humanum, & per consequens caro, & sanguis, & ossa. Nā corpus humanũ (vt dicitur. 2. de anima) est corpus phisicum organicum potẽ tia vitam habens, cuius actus est anima. Caro autem capitur pro materia, & forma: etiam cum accidentibus. Sā guis verò sub specie panis est ex naturali concōmitantia , non ex vi verborum ficuti & anima, & diuinitas ipsa.