¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet parte hostiae? S. Tho. ingenue fatetur se nescire modum, quo Christus est in hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4. p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu. Duran . Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc modum, & dicunt quod Christus est totus in tota hostia, & totus in quali bet eius parte, & quod omnes partes Christi sunt simul cum qualibet parte hostiae, sed non simul inter se, nam corpus Christi in hostia est extensiue & semptem pedum. Nec membra Christi in hostia sunt simul sed sicut in cae lo. Quantitas enim habet duo officia, vnum est separare partem ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, & brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad locum . Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus non esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec cum figura, & viueret ibi violenter. Hunc etiam modum tenet Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quod corpus Christi in eucharistia vere, & sine fictione quacunque potest a nobis imaginari cuiuscunque figurae voluerimus. Et si de pingitur crucifixus, eo modo se haberet, sicut si esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia, nam vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi manus imaginis, ibi et manus Christi, quomodocunque figurata sit imago. Haec non est mala imaginatio.