¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet
parte hostiæ? S. Tho. ingenue fatetur
se nescire modum, quo Christus est in
hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4.
p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu.
Durā
Duran
. Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc
modum, & dicunt quòd Christus est
totus in tota hostia, & totus in quali|
bet eius parte, & quod omnes partes
Christi sunt simul cum qualibet parte hostiæ, sed non simul inter se, nam
corpus Christi in hostia est extensiuè
& semptem pedum. Nec
mẽbra
membra
Christi in hostia sunt simul sed sicut in cæ
lo. Quantitas enim habet duo officia,
vnum est separare
partẽ
partem
ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, &
brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad
locũ
locum
. Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus
nō
non
esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec
cũ
cum
figura, & viueret ibi
violentèr. Hunc etiam modum tenet
Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quòd corpus Christi in eucharistia verè, & sine fictione
quacun
quacunque
potest à nobis imaginari
cuiuscun
cuiuscunque
figuræ voluerimus. Et si de pingitur
|
crucifixus, eo modo se haberet, sicut si
esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia,
nā
nam
vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi
manus imaginis, ibi et manus Christi,
quomodocùnque figurata sit imago.
Hæc non est mala imaginatio.