# 60 Christus quomodo moueatur in eucharistia ¶ QVÆRItur, vrum Christus moueatur in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 76. ar. 6. ponit duas propositiones. Prima corpus Christi in eucharistia non potest moueri localiter per se: quia non potest transire ab vna parte hostiae ad aliam. Secunda, ad motum hostiae corpus Christi mouetur localiter de per accidens, sicut motis nobis mouentur ea quae sunt in nobis. Idem dicit Marsilius. 4. q. 7. art. 3. dub. 5. De alijs autem motibus, alterationis, calefactionis , corruptionis & similibus, dicit. sanct. Tho. & Scot. quod non est ibi capax alicuius actionis, aut passionis naturalis, saltem respectu alicuius extrinseci, respectu cuius habet se corpus Christi sicut si esset substantia spiritualis . Et ita communiter tenent omnes: & hoc non est propter impedimentum Christi, sed naturaliter . Et sic in sacramento hoc non est mobiliter Christus, nisi solo motu locali. Et si corruptis speciebus desinat ibi esse corpus Christi, non tamen dicitur corrumpi: sicut nec ego desinens esse in hoc loco, dicor corrumpi . Manet igitur Christus tandiu in speciebus, quamdiu maneret substantia panis, & vini, si non essent consecratae.