Christꝰ quomō moueatur in euchar. ¶ QVÆRItur, vrum Xp̃us moueatur in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 76. ar. 6. ponit duas propositiones. Prima corpus Christi in eucharistia non potest moueri localiter per se: quia non potest trāsire ab vna parte hostię ad aliam. Secunda, ad motum hostiæ corpus Christi mouetur localiter de per accidens, sicut motis nobis mouentur ea quæ sunt in nobis. Idem dicit Marsilius. 4. q. 7. art. 3. dub. 5. De alijs aũt motibus, alterationis, calefactionis corruptionis & similibus, dicit. sanct. Tho. & Scot. ꝙ. non est ibi capax alicuius actionis, aut passionis naturalis, saltem respectu alicuius extrinseci, respectu cuius habet se corpus Xp̃i sicut si esset substātia spũalis . Et ita cōmuniter tenẽt omnes: & hoc non est ꝓpter impedimentũ Christi, sed naturaliter Et sic in sacramento hoc non est mobiliter Christus, nisi solo motu locali. Et si corruptis speciebus desinat ibi esse corpus Christi, non tamen dicitur corrumpi: sicut nec ego desinens esse in hoc loco, dicor corrũpi . Manet igitur Christus tandiu in speciebus, quā diu maneret substantia panis, & vini, si non essent consecratæ.