¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Respondeo ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quod naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, praeter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quaest. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. & Durand. di. 10. q. 4. Secundo dico quod oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundum . Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum quod oculus corporalis Christi videt se in sacramento , non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertio dico quód oculus corporalis, tam viatoris, quam beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiam Scotus. Et haec de oculo corporali. Vtrum vero per intellectum possit Christus videri, & eius modus existendi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christum in hoc sacramento secundum quod est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totam naturae facultatem. Secundo dico quod beati vident hoc mysterium, sed in verbo nam cum hoc sacramentum sit unum prae cipuum de substantia fidei, & vissio correspondeat fidei, & spei, beati vident illud: sicut audiuimus enim sic vidimus in ciuitate domini Dei nostri Psalm . 47.