Christꝰ an videri possit in eucharist . ¶ QVÆRITVR, vtrum Christus possit videri in hostia? Resp. ex sanct. Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quòd naturaliter loquendo nullus oculus corporeus, præter oculum Christi potest videre Christum in eucharistia, nec oculus corporis glorificati. Idem dicit Scotus 4. d. 10. quæst. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3. & Durand. di. 10. q. 4. Secundò dico quòd oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundũ . Et quia litera est ibi mendosa, debet sic legi. Ad. 2. dicendum ꝙ oculus corporalis Christi videt se in sacramẽto , non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertiò dico quód oculus corporalis, tā viatoris, quàm beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia. Hoc sanct. Tho. & conuenit etiā Scotus. Et hæc de oculo corporali. Vtrũ verò per intellectum possit Christus videri, & eius modus existẽdi in hoc sacramento? Dico cum sanct. Thom. loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus, aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christũ in hoc sacramento secundũ quòd est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totā naturæ facultatem. Secundò dico ꝙ beati vident hoc mysterium, sed in verbo nā cùm hoc sacramẽtum sit vnũ præ cipuum de substantia fidei, & vissio correspōdeat fidei, & spei, beati vidẽt illud: sicut audiuimus em̃ sic vidimus in ciuitate dñi Dei nostri spalm . 47.