An in miraculosis apparitionibus eucharistiæ sit Christꝰ Christus

¶ QVÆritur, an quando in hostia apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut sępè saepè apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho. 3. p. q. 76. arti. 8. dicit quòd dupliciter potest fieri huiusmodi apparitio. Primò per modum transeuntis, ita quòd subito redit hostia ad suam propriam formā formam , & tunc à parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut ꝓ phetis prophetis apparebant vissiones animaliũ animalium | & bestiarum, quæ tamen non erant a parte rei. Fit autẽ autem hoc in eucharistia aliquandò vt sciamus ibi esse corpus Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc à parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendæ propter horrorem species illæ, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen prædictæ species adorandæ sicut anteà.
Loading...