# 62 An in miraculosis apparitionibus eucharistiae sit Christus ¶ QVÆritur, an quando in hostia apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut saepe apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho. 3. p. q. 76. arti. 8. dicit quod dupliciter potest fieri huiusmodi apparitio. Primo per modum transeuntis, ita quod subito redit hostia ad suam propriam formam , & tunc a parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut prophetis apparebant vissiones animalium & bestiarum, quae tamen non erant a parte rei. Fit autem hoc in eucharistia aliquando vt sciamus ibi esse corpus Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc a parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendae propter horrorem species illae, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen praedictae species adorandae sicut antea.