# 63 An accidentia maneant sine subiecto in eucharistia . ¶ QVÆRITVR, an accidentia maneant sine subiecto in hoc sacramento , vel an species quae sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectum ? Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. & omnes concorditer dicunt, quod accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cum ille iam desierit esse. Nec sunt in corpore Christi, quia accidens migrare non potest de subiecto in subiectum . Et etiam quia Christus habet iam alia accidentia, nec ista conueniunt illi. Et sic est determinatum in ca. firmiter de sum. Trinit. & fide catholica. Quantitas autem est sine subiecto miraculose a Deo substentata. Aliae vero qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliae similes sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim in actibus naturalibus principale agens est substantia, tamen non mediante se, sed mediante accidente, sic in causalitate causae materialis, principale subiectum accidentium est substantia corporea, sed non immediate sed quantitate mediante . Et tales qualitates sine miraculo nouo, habent suas operationes : nam species vini consecrati frigefaciunt naturaliter si vinum erat frigidum : nam frigefacere non conuenit substantiae nisi frigiditatis ratione , cum ergo ibi sit frigiditas naturaliter frigefacit. Sic igitur species consecratae faciunt, & producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini.