An accidẽtia maneāt sine subiecto in euchar . ¶ QVÆRITVR, an accidentia maneāt sine subiecto in hoc sacramẽ to , vel an species quæ sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectũ ? Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. & omnes concorditer dicunt, quòd accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cũ ille iam desierit esse. Nec sũt in corpore Christi, quia accidens migrare non potest de subiecto in subiectũ . Et etiā quia Xp̃us habet iam alia accidentia, nec ista cōueniunt illi. Et sic est determinatũ in ca. firmiter de sum. Trinit. & fide catholica. Quantitas autem est sine subiecto miraculose à Deo substentata. Aliæ verò qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliæ similes sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim in actibꝰ naturalibus principale agẽs est substantia, tñ non mediante se, sed mediante accidente, sic in causalitate causæ materialis, principale subiectũ accidẽtiũ ẽ substātia corporea, sed nō immediate sed quātitate mediāte . Et tales q̃litates sine miraculo nouo, habẽt suas oꝑationes : nā species vini cōsecrati frigefaciunt naturalitèr si vinũ erat frigidũ : nā frigefacere nō cōuenit substātię nisi frigiditatis ratiōe , cũ ergo ibi sit frigiditas naturalitèr frigefacit. Sic igitur species consecratæ faciunt, & producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini.