QVÆritur, an eucharistia sit sacramentũ ? Resp. ab omnibꝰ christianis, ꝙ sic, & maximũ omnium sacramẽtorum . Ita determinatur in multis concilijs. Et ecclesia cantat, tātum ergo sacramentum. &c. Sed quid est illud quod vocamus sacramẽtum , an sit actio ipsa putâ cōsecratio , vel sumptio eucharistiæ, vel aliquid aliud? Respon. ex sanct. Tho. 3. p. q. 73. ar. 1. ad. 3. &. 78. art. 1. ad. 2. qđ nec consecratio, nec sumptio eucharistiæ, est sacramentum nec pars sacramenti, sed sacramentum eucharistiæ perfectum est id quod remanet post consecrationem. Sicut enim collatio baptismi non est sacramentum baptismi, ita nec consecratio eucharistiæ est sacramẽtum , nec ipsa sumptio, sed species ipsæ, & corpus Christi sunt sacramentum: vt patet in cap. multi. 1. q. 1. vbi dicitur. Sunt autem sacramẽta , baptisma, chrisma, corpus Christi & sanguis: ecce apertè dictum. Et licet sub diuersis speciebus cōtineatur corpus Christi, est tamen vnicum sacramentum, non vnitate naturali cũ species sacramẽtales differant specie: sed vnitate finis. Quia oĩa quæ in eo sunt ordinātur ad vnum finem scilicet vel ad continendum Christum, vel ad fa ciendam vnitatem corporis mystici.