# 64 An vino consecrato posit misceri alius liquor. ¶ QVÆritur, vtrum vino consecrato possit misceri aliquis liquor non consecratus ? & si talis mixtio fiat, an sit totum consecratum? vel pars, aut nihil, vel pars sic, & pars non? Haec est grauis difficultas. Sanct. Tho. 3. p. q. 77. a. 8. ponit aliquas propositiones. Prima, si misceantur duo liquores diuersarum specierum, si sint in quantitate sufficienti , & fiat perfecta mixtio, vtrumque corrumpitur & fit vnum tertium. Secunda, si misceantur duo liquores eiusdem speciei, & in quantitate sufficienti, vtrumque corrumpitur, & fit vnum tertium . Tertia, si vino consecrato apponatur tantundem aquae, vel alterius liquoris, non manet ibi corpus Christi: iam enim non est vinum. Quarta si vino consecrato misceatur aliud vinum non consecratum eiusdem speciei in quantitate sufficienti, non manet ibi corpus Christi. Sed hoc vltimum intellige quando per multum tempus, & per motum magnum (quod raro continget) fieret perfecta mixtio. Tunc enim non manerent partes vini consecrati, quia essent diuisae sub intrantibus alijs vini superadditi. Vnde post sumptionem sanguinis ecclesia consueuit accipere bis vinum, vt si manserit aliquid sanguinis assumatur. Dico ergo sine metu quod etiam addito multo vino non consecrato , manet ibi corpus Christi, & sanguis eius, et consequenter quod in secunda ablutione, melius erit assumere plus aquae quam vini: quia tunc corrumpentur species vini.