An vino cōsecrato posit misceri alius liquor. ¶ QVÆritur, vtrum vino consecrato possit misceri aliquis liquor non cō secratus ? & si talis mixtio fiat, an sit totum consecratum? vel pars, aut nihil, vel pars sic, & pars non? Hæc est grauis difficultas. Sanct. Tho. 3. p. q. 77. a. 8. ponit aliquas propositiones. Prima, si misceantur duo liquores diuerssarũ specierum, si sint in quantitate sufficiẽti , & fiat perfecta mixtio, vtrum corrumpitur & fit vnum tertium. Secunda, si misceātur duo liquores eiusdem speciei, & in quantitate sufficienti, vtrum corrumpitur, & fit vnum tertiũ . Tertia, si vino consecrato apponatur tantũdem aquæ, vel alterius liquoris, non manet ibi corpus Christi: iam enim non est vinum. Quarta si vino consecrato misceatur aliud vinũ non consecratũ eiusdẽ speciei in quā titate sufficienti, nō manet ibi corpus Christi. Sed hoc vltimũ intellige quā dò per multum tempus, & per motũ magnum (quod raro continget) fieret perfecta mixtio. Tunc enim non manerent partes vini consecrati, quia essent diuisæ sub intrantibus alijs vini superadditi. Vnde post sumptionẽ sanguinis ecclesia consueuit accipere bis vinum, vt si manserit aliquid sanguinis assumatur. Dico ergo sine metu quod etiam addito multo vino nō cō secrato , manet ibi corpus Christi, & sanguis eius, et consequentèr quòd in secũda ablutione, melius erit assumere plus aquæ quam vini: quia tunc corrumpẽtur species vini.