¶ QVÆritur, quae sit forma huius sacramenti? Respondeo secundum omnes et est determinatio ecclesiae in cap. cum Marthe de celebratione missarum , et in concilio Florentino, forma consecrationis panis est haec. Hoc est enim corpus meum. Et forma consecrationis vini haec . Hic est enim calix sanguinis mei, noui & aeterni testamenti mysterium fidei, qui pro vobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et oppositum dicere est pessimus error. Et male de hoc dubitat Erasmus in annotationi. 1. Chorint. 11. vbi ait. Vtinam Paulus nobis traderet quibus verbis sacer ille panis consecrari deberet. Vere miror, non de erroribus horum grammatistarum , sed de eorum superbia maxima, qui non habentes auctoritatem pro se, reuocant hoc in dubium. Sed illis dimissis, dicimus hanc esse formam consecrationis eucharistiae, qua vsus est Christus in vltima coena . Hoc est enim corpus meum . Et ita etiam aperte dicit. S. Cypria. de coena domini in principio, & Ambro. li. de sacramentis , & habetur de conse. d. 2. ca. conse. &c. Illa autem verba quae praecedunt formam consecrationis, scilicet, qui pridie quam pateretur . &c. Licet Sco. dicat esse ita necessaria, vt sine ipsis esset dubia consecratio: melius tamen . S. Tho. 3. p. q. 78. a. 1. 4. & Duran . d. 8. dicunt non esse necessaria, necessitate sacramenti , cum non sint forma, propter ordinationem tamen ecclesiae non liceret ea praetermittere. In consecratione vero sanguinis, calicis forma est. Hic est enim calix sanguinis mei . Haec sola verba secundum communem opinionem sunt sufficientia ad consecrationem sanguinis. Reliqua vero quae sequuntur scilicet noui, & aeterni testamenti , &c. sunt de perfectione formae, & non de essentia sacramenti : sicut ly ego in forma baptismi. Hoc patet, quia Graeci ita consecrant sanguinem , nec ob hoc sunt damnati ab ecclesia, & in missali b. Basilij illa sola verba tanquam forma erant rubeis literis scripta. Scotus tamen admonet quod sacerdos non debet intendere consecrare per ista, vel illa verba: sed debet absolute consecrare, dicens omnia illa verba quae sunt in forma qua nunc ecclesia nostra vtitur. Ly enim, in utraque forma, non est de essentia sacramenti. Nullus enim euangelista ponit illud, male tamen faceret qui omitteret illud. Potest etiam forma dici quacumque lingua, sed tamen variare illam, & alia lingua dicere, peccatum esset, licet sacramentum teneret.